CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Fortes autem etiam videntur esse qui sunt ignorantes pericula belli. Quia enim ignorantes universaliter aggrediuntur, pro certo fugerent si pericula cognoscerent : et isti non longe sunt ab his fortibus qui dicuntur bonae spei sive praesumptionis : deteriores tamen sunt illis quando nullam dignitatem habent boni. Nec enim sunt scientes, nec eligentes : propter hoc nec firmi nec immutabiles in voluntate : cum in his tribus, sicut in antehabitis probatum est, totum bene consistat virtutis. Praesumptuosi autem et sciunt et eligunt, quamvis non eligant propter hoc quod est bene virtutis. Et propter hoc fit, quod praesumptuosi In periculis permanent per aliquod tempus : ignorantes autem decepti postquam cognoverunt quod aliud est quam suspicabatur, statim fugiunt, nullam moram in periculis facientes. Quod Argaei in bello passi sunt quod habuerunt contra Sicyonios, contra quos egredientes Ignorantes inciderunt in Lacones qui strenuissimi pugnatores erant, putantes Lacones Sicyonios esse qui imbelles et timidi erant. Cognoscentes autem quod Lacones erant, statim fugerunt. In omnibus autem istis fortibus fortes dicti sunt, quales quidem a qualitate alicujus habitus, sive sint vere fortes, sive sint existimari vere fortes propter aliquam similitudinem quam habent ad vere fortem. Propter hoc solum, quod vere fortis propter bonum virtutis injicit se In periculis : civiliter autem propter honorem vel verecundiam turpitudinis. Quamvis enim honor non sit virtus, tamen amor honoris medium habet virtutis quod philotimiam vocamus, sicut in praecedentibus habitum est. Similiter quamvis verecundia turpitudinis passio sit, tamen habet medium virtutis : et propter hoc quod simillima sunt virtuti, virtutes dicuntur aliquando.
Propter quod etiam in antehabitis ea inter laudabilia bona posuimus. Potest enim considerari vere fortis ut bonus : et hoc est a fine et praeelectioiie. Potest etiam considerari ut ex habitu fortis : vel potest considerari in actu et coadjuvante ad actum. Et primis duobus modis consideratur secundum ea quae substantialia sunt fortitudini : quia substantialiter fortitudo est bonus habitus. In bono igitur imitatur eum fortitudo civilis. Unius enim moris est appetere et defendere honestum, et detestari sive fugere inhonestum. Horum autem primum est verae fortitudinis : secundum autem civilis. Secundum quod autem est habitus consuetudinalis, sine experientia corporis esse non potuit. Dictum enim est in praehabitis, quod omne bonum virtutis est in hoc quod primum quidem sit sciens,
deinde eligens, et eligens propter hoc.
Non eligitur autem nisi quod ex consilio diffinitum est : quia diffinitio sine experimento et tempore esse non potest : propter quod virtus quaedam scientia est secundum Socratem. In hoc igitur veram fortitudinem militaris imitatur secundo loco, primo civilem. Coadjuvans autem in actum coadjuvat in toto actu aggressionls et sustinentiae a principio usque in finem., in proprio signo actus quod est delectari in fine : aut coadjuvat in parte actus tantum, scilicet in aggrediendo. Et primo quidem modo imitatur fortitudo furoris : et Ideo illa regula ponitur. Si autem coadjuvat in aggrediendo tantum : hoc dupliciter est, scilicet aut existimatione praeparationis fortis ad periculum quod aggreditur, aut ex ignorantia periculi in quantum periculum est. Ignoratum enim periculum facile quilibet aggreditur. Et pricri quidem modo est fortitudo praesumentium : et ideo quarto loco ponitur. Secundo autem modo est fortitudo Ignorantium, quae ponitur ultimo.
Si autem quaeratur, utrum fortitudo univoce praedicetur de omnibus istis ? Itatim patet quod non, sed prius et posterius secundum ordinem enumerationis. Per prius enim dicitur fortitudo quae in potioribus veram fortitudinem imitatur, et ratio fortitudinis tota est in uno quod est vera fortitudo : alia autem sunt modi illius et non species : et ideo quilibet fortium qualem quidem dicit ab aliqua qualitate verae fortitudinis. Tullius enim in fine primae Rethoricae quinque ponit verae fortitudinis species : species vocans qualitatem fortem disponentem, sine quibus vero fortis nunquam invenitur. Illae autem sunt magnificentia, confidentia, patientia, et perseverantia. Constantia enim quam quidam dicunt fortitudinis esse partem, Tullius sub confidentia comprehendit. Similiter et longanimitatem, quam etiam quidam fortitudinis partem esse dicunt comprehendit sub patientia. Dicit autem quod magnificentia est rerum magnificarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendidissima praepositione agitatio atque administratio. Fidentia autem est, per quam magnis et honestis etiam rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocavit. Constantia autem per quam animus imperterritus manet in periculis. Patientia vero honestatis causa rerum arduarum et difficilium voluntaria et diuturna perpessio. Perseverantia autem in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. Et statim ex ipsis diffinitionibus patet quod illae sunt potius qualitates fortis quam partes fortitudinis. Si enim consideretur fortis audendo ardua, circumstat eum magnificentia et fidentia : magnificentia quidem ex ratione ardui, fidentia autem ex ratione difficilis. Si autem consideretur in sustinendo, ex parte sustinentis juvatur constantia, ex parte sustinentiae autem secundum actum juvatur patientia, et secundum finem juvatur perseverantia.