PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Qui periit, " lapidatus, " inter altare " holocaustorum, " etaedem, " hoc est, templum: quod inter ostium templi juxta vestibulum et altare lapidaverunt eum. Hic, Matth. XXIII, 35, dioitur fuisse filiusBarachiae: licet Joiada vocaretur pater ejus vero nomine, tamen propter excellentem justitiam ejus vocatur Barachias, hoc est, benedictits Domini. Hos autem duos nominat: quia uterque causam sui martyrii non habuit nisi gratiam Domini. Absl quidem in signo, quia respexit Dominus ad Abel, et ad munera .ejus . Zacharias autem in verbo prophetiae et praedicationis,
" Ita dico vobis. "
Assertio est. Quasi dicat: Veve dico vobis : cujus verba non excident. Marc. XIII, 31: Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
"Requirentur " haec omnia, " ab hac " pessimorum homicidarum " generatione. " Ezechiel. XVI, 3 : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Isa. XIV, 20 : Non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Sapient. XII, 10 et 11 : Naturalis est malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio.
" Vae vobis Legisperitis. "
Isa. v, 21 : Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Isa. XXIX, 15 : Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium : quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos ?
Causam autem hujus maledictionis subjungit, dicens :
" Quia tulistis, "
Hoc est, de Scriptura abstulistis, "clavem scientiae, " quae est spiritualis intellectus : de qua dicitur, Isa. XXII, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus: et aperiet, et non erit qui clau-dat : et claudet et non erit qui aperiat. Matth.XVI,19 : Tibi dabo claves regni caelorum. Ibi Glossa : " Clavis una est, scientia judicandi. " Hanc clavem spiritualis intellectus abstulerunt Scribae, dicentes Scripturam non nisi carnaliter esse intelligendam. II ad Corinth. iii, 6 : Littera occidit : spiritus autem vivificat, hoc est, spiritualis intellectus.
" Ipsi non introistis "
In mysteria spiritualis intelligentiae. Baruch, III, 14 : Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus. Et post pauca, v. 15 : Quis invenit locum ejus ? et quis intravit in thcsauros ejus ? Hac clave usus est Paulus, I ad Corinth. ii, 10 : Nobis autem relevavit Deus per Spiritum suum. Et paulo post, v. 12 : Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut scianius quae a Deo donata sunt nobis. Et de hac eadem clave dicit, Ibidem, v. 15 : Spiritualis homo judicat omnia : et ipse a nemine judicatur, hoc est, intelligitur.
" Ipsi non introistis, " per spiritualem intellectum. Joan. v, 46 : Si crederetis Moysi crederetis et forsitan mihi: de me enim ille scripsit. Ad Roman, x, 4 : Finis legis Christus ad justitiam omni credenti. Et ad hunc finem isti non veniunt, quia per spiritum non intrant. Ostium enim est Christi veritas. Clavis autem, spiritualis intellectus. Ezechiel. l, 20 : Quocumque ibat spiritus impetus, illuc gradiebantur animalia sequentia spiritum. Et similiter rotae duorum testamentorum : quia spiritus vitae erat in rotis. Joan. VI, 64 : Verba quae ego loculus sum vobis, spiritus et vita sunt. Glossa, hoc est spiritualiter intellecta, vita sunt. Quod autem isti non intrant, significatum est, Genes. XXII, 5, ubi servi Abrahae cum asino exspectabant, donec Patriarcha cum filio reverteretur ad eos.
Servi enim sunt serviliter in lege servientes : et asinus, sensus carnalis asininus. Sed filius, filialiter legem implens per spiritum : et hic non nisi in fine mundi revertetur ad istos.
" Et eos qui introibant,"
Hoc est, introire coeperant, per fidem spiritualis intellectus ad me venientes, " prohibuistis. " Hoc autem fecerunt, Joan. IX, 22 : Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis confileretur ipsum esse Christum, extra Synagogam fieret.
Ista tria vae Dominus Legisperitis vel Scribis interminavit, juxta tria quae sunt de officio Doctorum. Doctor enim aut consideratur ad hominem se habens: vel ad Deum cujus docet doctrinam. Si ad subditum quem docet : hoc est aut secundum facienda quae docet, aut secundum intelligenda. Et secundum perversitatem primi actus accipitur primum vae : quia alligant onera gravia super humeros aliorum. Secundum autem perversitatem secundi actus accipitur vae tertium : quia docent et tollunt clavem verae intelligentiae : et sic destruunt ea quae docere videbantur. Ad Galat. ii, 18 : Si haec quae destruxi, iterum aedifico, praevaricatorem me constituo. In comparatione autem ad Deum, in docendo perverse accipitur vae secundum, quia pro pietate reverentiam debebant facere exhibere divinis, et ipsi fecerunt pro avaritia : nihil pietatis in se Deo, vel Sanctis exhibentes.
" Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt Pharisaei et Legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de lauitis,
Insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere ex ore ejus, ut accusarent eum. "
Ultima est clausula hujus doctrinae, in qua ostenditur obstinatio Scribarum et Pharisaeorum, qui neque rationibus in- struebantur, nequo instructionibus illuminabantur, neque promissionibus trahebanlur, neque eomminationibus terrebantur.
Et hoc est quod dicit : " Cum hoc ad illos diceret " convertendos. 11 ad Timoth. IV, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.
" Coeperunt, " manifeste, ante enim fecerunt illud idem occulte, " Pharisaei, " de justitia suae religionis praesumentes, " et Scribae, " de falsi nominis scientia superbientes, " graviter, " cum clamore et tumultu, " insistere, " conclamando. Act. VII, 57 : Impetum fecerunt unanimiter in eum.
" Et os ejus opprimere. " Non manibus, sed interrumpentes verba ipsius, et non peraudientes eum. Isa. VI, 10: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
" De multis, " quae dicere volebat.
" Insidiantes ei, "
Ut perverterent verum verborum ejus intellectum.Psal.xsec.Hebr.9: Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Jerem. IX, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Psal. XIII, 3 : Linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum. Venenum aspidum est, qui sicut surdus verba respondentis non audit, et tamen graviter insistit impugnando.
" Et quaerentes capere aliquid, " ad reprehendendum, " ex ore ejus. " Job, VI, 29 : Respondete, obsecro, absque contentione : et loquentes id quod justum est, judicate.
" Ut accusarent eum. "
Ecce mala intentio. Matth. XXII, 15:
Consilium inierunt Pharisaei ut cuperent Jesum in sermone. Matth. XII, 10:In-terrogabant eum dicentes: Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum. Unde etiam in Passione, Luc. XXII, 10 : Sta-bant autem Principes Sacerdotum et Scribae, constanter accusantes eum.
Sic ergo terminatur pars in qua docet facienda.