MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g v.
Tertio modo est ordo in ista praedicta elevatione animae ad Deum secundum diversitatem status subjecti quod eleva- tur, et diversitatem medii per quod elevatur. Diversitas status subjecti quadruplex, est. Eorum enim qui elevantur ad videndum Deum, alii sunt statu viae, alii praeter statum viae, alii supra statum viae et juxta statum patriae, alii in statu patriae.
Illi qui elevantur per modum viae, vident per speculum in aenigmate , ''et faciunt quinque gradus. Plinius gradus est videre per vestigium in creaturis, Secundus, per imaginem in anima. Tertius, fide informi. Quartus, fide formata. Quintus est gradus contemplantium.
illi qui vident praeter statum viae, vident per speculum in lumine, et faciunt quatuor gradus. Primus est visio Prophetarum. Secundus, Moysi, de quo dicitur, quod loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem,non sicut in Prophetis, sed ore ad os, sicut solet loqui homo ad amicum suum . Tertius est visio Joannis in pectore,de quo dicit Augustinus: " Transcendit omnem nebulam, qua omnis terra tegitur, et pervenit ad limpidum coelum, scilicet deitatis claritatem. " Item, Augustinus : " Deitatis potentiam limpidius contemplans caeteris, cum Domino ad caelum volans, caelestis sapientiae haustum de Dominici pectoris fonte limpidius caeteris potavit. " Quod intelligitur respectu Evangelistarum aliorum. Quartus gradus est visio animae Adae in statu innocentiae, quae fuit intellectus existens sine omni aenigmate, et sine impedimento, non tantum culpae, sed paenae, et per potentiam animae existentis in corpore quodammodo sine omni fomite, et ita naturae non deterioratae per peccatum. Et ideo est ultima in genere illo.
Illi qui vident supra modum viae, vident sine speculo in lumine, et jam faciunt tres gradus. In primo est cognitio Adae in sopore, de quo intelligitur illud Genesis, II, 21 : Immisit Dominus Deus soporem in Adam. Glossa : Exstasis illa
ad hoc immissa est, ut mens Adae intrans in sanctuarium Dei, novissima intelligeret particeps angelicae cariae. Secundus gradus est raptus, sicut Paulus et Joannes in Apocalypsi viderunt. De visione Pauli dicitur in Glossa super epist, II ad Corinth. xii, 1 et seq., quod Apostolus vidit Deum in illa vita qua videndus est in aeternum. Et item quod vidit sicut illi de tertia hierarchia et sine medio. Do visione Joannis in Prologo super Apocalypsim : " Intellectualis visio est, quando Spiritu sancto intimante, aliquis concipit aliquid mysticum, sicut sanctus Joannes in hoc libro fecit : nam non realiter ista vidit, sed divino flamine inspirante convenientia signa passionum et designativa intellectui suo configuravit. Et ita visionem Joannis et Pauli ponimus in eodem gradu. Tertius gradus est in via cognitio beatae Virginis, quae omnes praedictas cognitiones tribus gradibus supergreditur. Primus est elevata puritas, qua excellit omnem viatorem. Secundus est medii improportionabilis quantitas, videlicet gratiae plenitudo, quae in ea tanta fuit, quod in pura creatura aequalis esse non potuit. Tertius est elevantis charitas, scilicet Dei, qui eam super omnem creaturam dilexit, et improportionabili charitate eam sibi sociavit : et ideo haec visio ejus super omnem visionem viae fuit propinquissima visioni patriae, et tamen citra quantum ad actum.
Illi autem qui elevantur secundum statum patriae, vident per speciem, et faciunt tres gradus. In primo gradu est visio hominum anima et corpore glorificatorum, de qua Augustinus : " Minime dubitandum est et raptam hominis a carnis sensibus mentem, et post mortem ipsa carne deposita non sic videre posse Deum sicut vident Angeli . " Angeli enim vident Deum absque omni corporali forma, sed a corpore separati.
Cognitio autem animae glorificatae propter unionem animae ad corpus est Inferioris gradus, Et hoc intelligendum est secundum quod ordinatur natura ad naturam : secundum enim esse gratiae habent se ut excellentia et excessa in hujusmodi elevatione. Secundus gradus est visio Angelorum. Tertius gradus visionis patriae est visio gloriosae Virginis matris Dei, quae super omnes creaturas improportionabiliter et limpidissime et propinquissime contemplatur majestatem Dei, utpote super omnes choros Angelorum exaltata, et ideo tres hierarchias supergressa, in quarta a dextris cum Filio ejus, id est, in potioribus bonis collocata.
Super omnes visiones has est visio Domini nostri Jesu Christi, in qua possumus tres gradus assignare. Primus est visio Domini nostri Jesu Christi, quam habuit per comprehensoris gratiam qua inter omnes comprehensores perfectissime videt Deum, et omnia ad suam et suorum beatitudinem spectantia. Secundus gradus est per gratiam unionis, qua adhuc cognoscit excellentius anima Christi naturam divinam sibi unitam, et omnia ad mysterium unionis et incarnationis spectantia. Ultimus est visio Domini nostri Jesu Christi, quae debetur ei ratione divinitatis, quae est eadem quae est visio totius Trinitatis, respectu cujus omnes praedictae cognitiones et visiones sunt imperfectae, sicut creatura respectu creatricis essentiae. Et respectu hujusmodi dicit Gregorius, quod " essentia Dei a nullo videbatur plene ". Et Isidorus, quod " Trinitas sibi soli nota est et homini assumpto ".
RESPONSIO AD PRAECEDENTES QUAESTIONES DE VIRTUTIBUS.