QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum substantia sit primum omnium entium tempore?
Arist. hic c. 1. ei 4. Phys. c. 12. text. 117. et 8. ejusdem c. i. 2. et 3. Averr. hic comment. i. Alen. ibid. q. 3. Alberl. tract. 1. c. 2. et 3. D. Thom. lect. 1. aegid. q. 2. Jandun. q. 5
Flandria q. 1. art. 1. Fons. c. q. 2. art. 1. Saar. disp. 38. Met. sed. 1.
Quod non, aeterno non est aliquid prius tempore; accidentia autem sunt aeterna, sicut motus 8. Physic. t. c. 1. et inde. Item si sic: ergo substantia praecedit tempus tempore. Oppositum Philosophi 7. et 12. hujus. t. c 4.
Ad quaestionem Commentatoris4.
hujus 7. t. c. 2. et inde. Si accidens advenit corpori, postquam est corpus, tunc prius est omni accidente adveniente. Si autem non advenit, sed est inseparabile, et semper simul cum eo, tunc substantia composita non praecedit accidens, sed praeceditur a materia substantiae compositae.
SCHOLIU.M I.
Sententia Averrois substantiam compositam non esse priorem tempore accidente inseparabili, bene tamen materiam, refutatur rationibus, et juxta mentem Aristotelis, qui non tribuit illam primitatem materiae. Admittit Averroes substantiam omnem esse priorem tempore accidente separabili.
Contra de inseparabilibus, quod non sit intellectus Philosophi, quod materia praecedit; de eodem enim probat Philosophus quod substantia est primum ens, et qualiter sit primum ens. et secundum non est verum de materia, quia probat eam primam, quia praedicatur simpliciter in quid, et quia alia sunt entia, quia sunt sic entis, neutrum est verum de materia. Primum non, quia 9. c. 6. t. c. 12. materia praedicatur denominative de materiato. Secundum non, quia non dicuntur accidentia entia, quia materiae, quia vel nulla sunt in materia, ut in subjecto, vel si aliqua, saltem non perfecta. Item, ad principale, de eodem probatur primitas temporis, et cognitionis, et definitionis. Sed materia non praecedit cognitione, sed scibilis est per analogiam ad formam. Similiter nec cognitione, quia 9. hujus, 1. Phys. t. c 69. actus prior cognitione potentia. Similiter nec definitione, quia substantia composita cadit in definitione accidentis, sed materia non, quia 7. c. 3. t. c. 13. et inde, t. c. 17. et inde, accidentia copulata habent definitionem per propriam substantiam. Item, Philosophus probat substantiam esse primam, ut est primum praedicatum, ad quod reducuntur alia: ergo vel probatio est de substantia in communi, vel de aliqua specie in genere, vel de posteriori substantia: nullum illorum verum est de materia, quia nec est generalissimum, nec species in genere, nec posterius in substantia, sed prius, quia principium substantiae, et principium prius principiato; ergo non potest inferri, quod si materia sit prior accidente, quod ideo substantia, nisi per hanc minorem falsam, quia si principium prius est aliquo, quod principiatum prius est eodem. Item, si sic, aut materia secundum se, aut sub aliqua forma: non primo modo, quia sic, nec est sub tempore, quia ingenerabilis et incorruptibilis, 1. Physicor, t. c. 82. Non secundo modo, quia aut ut est sub forma accidentali, et tunc non est prius, quia ut est sub forma, non est prius forma: nec potest hoc dari, nisi ipsa sit sub forma substantiali, et si sic, tunc habetur propositum, quod substantia composita est prior.
Hic dicitur, quod materia ut est sub forma accidentali et substantiali, praecedit tempore omne generabile ex illa, et per consequens omne accidens illius generabilis, non omne accidens, quod habet in se, sed omne accidens quod inest illi, quod fiet ex ea. Contra, per hanc rationem accidens est prius substantia, saltem generabili et corruptibili, quia accidens generantis est prius substantia generabili ex ea in infinitum: nec est ad intentionem Philosophi, quia probat primitatem temporis per hoc, quod substantia est separabilis, et non accidens: illa probatio non valet de materia unius, comparata ad accidentia alterius, quia substantia non dicitur substantia separabilis, nisi respectu accidentium suorum, quae sibi insunt. Item, ad principale, sequitur quod aliqua accidentia sunt, quae non praecederetur ab aliqua substantia, sicut omnia accidentia propria corporum caelestium, quia si non sit ibi materia secundum Commentatorem in de Substantia orbis, non praeceduntur, quia materia praecedit: nec a substantia composita, quia accidentia illa sunt inseparabilia, et si sit ibi materia, illa non praecessit tempore substantiam compositam, et per consequens nec accidentia.