LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Qui agri sativi, et qui consiti, et qui compascui, et qui novales dicuntur, ut sciatur qui sunt arabiles, et qui non ?
Si verificantur autem in arando et cultu sativus et novatis agri : quoniam sativus virtutem habet magnam et feracem fructificandi, in tantum quod si continue non maceretur in partu, ob pinguedinem nimiam luxuriabit in spuria diversarum plantarum : quod postea sine magno labore emendari non poterit : aut forte cum humore, ita quod ipse humor nimis abundans submerget seminum virtutem. Et siquidem adeo ferax est, quod timetur luxuria adulterinarum plantarum, continue seritur cum anno aut forte in anno pluries : eo quod calidus et humidus est talis ager, et soli calido expositus, qui etiam sole ab aequinoctiali descendente calorem terrae ad pullulationem seminum sufficienter immittit : sicut enim diximus in Meteororum libro, calor solis commiscet inferiora superioribus ad generationem eorum quae ir: terra nascuntur : et ideo quando solis calor inferiorem terrae humorem eleva in superficiem agri siccam, efficitur con- tinue calidus et humidus : et est ille ager semper porosae terrae, et bonae commixtionis, et facilis cultus, et parvo labore multum profert fructuum ubertatem, et ille proprie vocatur ager sativus.
Quando autem vincente calore solis elevatum de profundo humidum non commiscet agrum et mollificat eum, sed consumitur et plus consumit sol de humiditate vel humore quam elevat, efficitur ager puluerulentus et sabulosus et salsus et pessimus, qui non recipit bonitatem per cultum, sed potius siccitate redigitur in eremi solitudinem, in qua nulla plantarum recipere potest ad bonum usum mutationem.
Adhuc autem si tanta sit solis debilitas ut nihil de profundo terrae ad superficiem elevari possit, sed potius comprimitur continue agri frigiditate mortificante, quantumcumque ille colatur, non reddit fructum plantarum, nisi forte silvarum : eo quod silvarum arbores in valde magnam profunditatem dirigunt radices, ubi est calor fumans ex superiori terrae constrictione : ad tantam autem profunditatem nec fossio pertingere potest, nec aratio, nec seminatio : et ideo tales agri nec arabiles, nec sativi dicuntur : omnia enim haec quae in superficie terrae nascuntur, ex vaporibus de subtus ad superficiem pertingentibus oriuntur, sicut scitur ex his quae bene considerata sunt in libro Meteororum.
Sativus igitur ager optimus est, qui vapore pertingente et non consumpto superius est calidus et humidus, mollem habens superficiem et porosam, quae et cultui facilis, et ferax est seminibus in eam jactis. Est autem hic imaginari per similitudinem caloris balneorum. In his enim si quis calore moderato movente quidem humidum, sed non consumente usus fuerit, diffundetur humidum naturale immixtum cibati humido per corpus suum, et extendet carnes ejus et impinguabit eas. Si autem calore immoderato et diu utatur, exspirabit humidum ejus, et destituetur et macerabitur corpus.
Simile autem per omnem modum est in agris soli objectis, dummodo malitia aliqua, terrae per accidens non impediat: propter quod dixit Palladius maxime eligendum esse pinguem et rarum esse agrum, qui calore rarificatus non dissolutus sit, et humido multo spirituali ad superficiem reflexo impinguatus sit. Secundi autem meriti dicit esse pinguem et densum : hic enim etsi densus sit aratione, est subtiliabilis et arefactibilis : et tunc efficitur conveniens pingui et denso: hic enim labore quidem cultus cum cultoribus non negligentibus ad vota respondebit. Cum autem. hae duae dispositiones magis inveniantur in agro culto, pinguis et rarus magis vineis congruit, eo quod vitis rari ligni sit, et ex denso non unita sugere possunt. Adhuc plurimo indigent calore et humore vineae: propter quod non congruit ad vites terra densa quae et calorem impedit ad radicem pertingere et humorem : pinguis autem et densus frugibus magis congruit, quae solidum exigunt fundum et cibum propter grani siccitatem et soliditatem. Solida autem nimis et macra et melancholica quadam ariditate nec frugibus competit nec vineis : haec enim repressam in vicinam sui. profunditatem habet humiditatem, et haec humiditas parum spirat, nisi forte ad arborum ex profundo generationem : et harum fructus aut nulli sunt propter frigus, aut immaturi et inconvenientes: et ideo plantae in tali terra non domesticantur. Ea autem quae nimio calore siccitatem patitur, prae omnibus pejor est : illa enim et in profundo et in superficie destituta est humido : et ideo haec eremus vocatur, eo quod reducta sit in solitudinem, nec profert aliquid propter adustionem et salsuginem sabuli, nisi forte herbas valde minutas et siccas ex aliquo modico vapore alicujus temperati temporis generatas : propter quod optimus agricultor Palladius dicit illud deterrimum terrae genus esse, quod
est siccum simul et spissum macrum et frigidum calidi exspiratione. Macrum quidem sabulo sine terrae admixtione, aut jejunum glacie, aut arenosum pulvere, lapidosum, aut uliginosum, quod nullus humor infundit: aut salsum, aut amarum. Hic est ager more pestiferi fugiendus, eo quod numquam ad vota respondebit.