PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Cavendum docet a fermento Pharisaeorum, et quod omne occultum detegetur : quis etiam timendus sit : de blasphemia in Spiritum sanctum : roborat Apostolos adversus persecutiones : non vult se immiscere in dividenda fratrum haereditate : per parabolam divitis revocat ab avaritia, vetatis sollicitum esse de victu et vestitu : hortaturque ut lumbi praecingantur : et quis sit fidelis aut infidelis dispensator : venit ut mittat ignem in terram et separationem : reprehendit quod tempus gratiae non dijudicent: monet ut quisque conetur ab adversariis se liberare.
1. Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis .
2. Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur .
3. Quoniam quae in tenebris dixistis,in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
4. Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.
5. Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete.
6. Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?
7. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo ti- mere: multis passeribus pluris estis vos. 8. Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis contuebitur illum coram Angelis Dei : 9. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei.
10. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11. Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
12. Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere.
13. Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem.
14. At ille dixit illi: Homo, quis me
constituit judicem aut divisorem super vos ?
15. Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet.
16. Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :
17. Et cogitabat intra se, dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?
18. Et dixit: Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quae nata stint mihi, et bona mea.
19. Et dicam animae meae : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comedc, bibe, epulare.
20. Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quae autem parasti, cujus erunt?
21. Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
22. Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis : Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini .
23. Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
24. Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum : et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illisi
25. Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?
26. Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti estis ?
27. Considerate lilia, quomodo crescunt : non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28. Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos pusillae fidei ! 29. Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli : 3o. Haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31. Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et haec omnia adjicientur vobis. 32. Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro darevobis regnum. 33. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam . Facite vobis sacculos qui non veterascunt, theaaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. 34. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. 36. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatura nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37. Beati servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. 38. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. 39. Hoc autem scitote, quoniam si
sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam .
40. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet .
41. Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?
42. Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?
43. Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, invenerit ita iacientem.
44. Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet constituet illum.
45. Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et coeperit percutere servos et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :
46. Veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
47. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :
48. Qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
50. Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctor usquedum perficiatur?
51. Putatis quia pacem veni dare in terram ? Non, dico vobis, sed separationem.
52. Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres.
53. Dividentur : pater in filium et filius in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.
54. Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.
55. Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit, et fit.
56. Hypocritae, faciem coeli et terrae nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis?
57. Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?
58. Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem , in via da operam liberari ab illo, ne forte trahatte ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59. Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.