In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christo debeatur Latria solum secundum naturam divinam ?
Alensis 3. p. q. 30. memb. 2. D. Thom. 3. p. q. 25. art. 2. et hic q. 1. art. 2. q. 2. D. Bonav. art. 1 . q. i. Richard. art. 2. q. 1. Durand. q. 2. Gabrielis d. 8. q. 1. Suar. 3. p. tom. 1. d. 53. sect. 1. et 2. Vasq. ibid. 95 Bellarm. lib. de Cultu Sanct. cap. 12. et seqq. et lib. 2. cap. 12. Vide Scotum. 1. Metaph. quaest. 2.
Circa istam distinctionem nonam, in qua Magister agit et inquirit, utrum caro Christi debeat adorari, quaeritur, utrum Christo debeatur latria solum secundum naturam divinam? Quod sic videtur; latria est cultus debitus soli summo Domino ratione summi dominii; sed Christus solummodo secundum naturam divinam est summus Dominus ; ergo, etc.
Praeterea, Christus secundum naturam humanam adoravit, quia oravit: ergo secundum istam habuit superiorem, et ita propositum.
Praeterea, quantumcumque ista natura humana sit unita Verbo, ipsa tamen creatura est, nec excedit limites creaturae ; ergo nec cultus debitus Christo secundum istam naturam debet excedere cultum debitum cuicumque creaturae ; hujusmodi est latria, igitur, etc.
Praeterea, super illud Psalmi : Adorate scabellum pedum ejus, dicit glossa: Non illa adoratione latriae, quae soli Deo debetur.
Praeterea, solum illud est sic adorandum, quod est super omnia diligendum, quia idem et secundum eamdem naturam est summus Dominus et finis ultimus ; sed Christus tantum secundum naturam divinam est summe diligendus, quia solum secundum eam est summum bonum et finis ultimus; ergo, etc.
Contra hoc Magister in littera adducit auctoritates.