QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Secunda opinio Alensis q. 3. circa hunc textura, substantiam esse priorem tempore accidente, quia non repugnat saltem causae prinse esse sine ullo accidente, et consequenter iulii substantiae qua tali;, repugnat, refuatur rationibus allatis contra primam senteutiam. Tertia opinio est quorumdam, quos refert Alens. citatus, quod per se substantia est prius tempore accidente, sed per accidens non; rejicitur, quia sequeretur scientiam posse esse falsam, posset enim passio per accidens separari a subjecto, esto hoc per se petat non separari.
Ideo aliter dicitur, quod est primum, quia substantia separata ab accidentibus est prior, sed prioritas non potest intelligi de qualibet substantia, neque secundum numerum, neque secundum speciem respectu accidentium propriorum, quia substantia non est prior propria passione, quia in demonstratione concluditur passio de subjecto per se: ergo passio non potest non esse, nec de substantia secundum numerum, quia si sic, posset esse idea Platonis, quia haberet totam naturam specificam sine accidentibus, quod ponit Plato. Et confirmatur consequentia, quia non posset illa idea esse distincta ab istis, quia haberet naturam speciei, et in illa non distinguuntur individua ejusdem speciei: ergo, etc. tunc sequitur dictum Platonis. Dicitur ergo, quod substantia consideratur inquantum haec, et sic non praecedit, si consideretur inquantum substantia, sic prior est. Confirmatur sic, quod convenit speciei non repugnat generi, nec alicui inferiori ratione generis, quia si habere alas convenit animali, nulli inquantum animal, repugnat habere alas, sed aliqua substantia praecedit omne accidens, scilicet prima causa, et sibi non repugnat praecedere omne accidens duratione: ergo nulli substantiae inquantum substantia, repugnat praecedere accidens omne duratione.
Contra istam positionem, quia rationes probantes expositionem Commentatoris non esse secundum Philosophum, sunt contra illam positionem, quia non valet, si Deus, qui est simpliciter primus, praecedit; ergo substantia, quae est posterior praecedit, et pondera hoc, et alias rationes ibi factas. Item, Deus non est in genere aliquo modo, sed quidquid est in genere habet passionem, et aliquod accidens, quod non praecedit, et hoc verum est de substantia omni in genere, sed quod repugnat cuilibet substantiae repugnat substantiae absolute et simpliciter: similiter loquendo Physice, Deus non praecedit tempus tempore.
Ideo dicitur aliter, quod propositio est vera per se, et falsa per accidens, et consimiles propositiones inveniuntur a Philosopho: unde 6. Physic. t. c 15. supponit, quod omni motu sit accipere motum velociorem et tardiorem, et 8. t. c. 76. et circiter, dicit quod aliquis motus est ita velox, quod nullus velocior, sicut primus. Similiter 4. Physicor. text. com. 72. supponit, quod omni corpore convenit accipere corpus subtilius in infinitum, ubi probat motum non esse in vacuo, et tamen nisi exponatur, falsum est, quia igne non convenit corpus subtilius accipere. Item 7. Physic. t. c. 35. et inde, si aliquod mobile, etc. unde tales propositiones sunt verae per se, et falsae per accidens. Unde prima propositio vera est ratione motus, accipiendo moventia proportionabilia motui: et similiter non repugnat corpori inquantum repletivum loci, esse subtilius alio quocumque. Similiter in proposito, substantiae quantum est de se, non repugnat praecedere omne accidens, ex quo non dependet ab accidente aliquo, quia completus intellectus substantiae haberi potest, circumscripto omni accidente. Contra, si sic: ergo conclusio demonstrationis non est per se necessaria, quia necessarium non contingit aliter se habere 5. hujus t. c. 6. sed contingit aliter se habere, quam quod passio praedicetur de subjecto, quia subjectum potest esse secundum opinionem illam sine passione: consequens impossibile, 1. Poster. text. com. 5. et 7. et infra, quia demonstratio est necessariorum, et eorum quae sunt per se tantum. Item si per accidens sit subjectum cum passione, a parte cujus tunc accidentalitas illa est? Non a parte passionis, quia simul est cum subjecto, quia causatur ab eo: tunc a parte subjecti, quod non est verum, quia ipsa natura subjecti per propria principia, est causa necessaria passionis: ergo non per accidens est simul tempore cum passione, quia per essentiam causat: ergo per essentiam simul cum passione, et non accidentaliter.