REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum in materia naturali sit ratio seminalis ad formam educendam de ipsa 1
D. August. 3. Trinit, 7. 8. et 22. civit. 14. Nyssen. orat. de resur. Alens. 2. part. quaest. 00. membr. 2. et 3. D. Bonavent. hic att. I. quaest. 2. Richard. art. I. quaest. 3. D. Thou. I. part. quaest. 115. art. 2. Conimbr. 2. Physic. quaest. 12. et I. degenerat. cap. i. quaest. 20. art . I. Scot. in Oxon. dist. 18. quaest. unica.
Quod sic, quia si nihil formae praecedit in materia, quae sit pars formae, sequitur quod generatio erit creatio, et similiter cum forma resolvitur in idem, ex quo flebat, sequitur quod in nihil sui resolvitur in corruptione, et sic corruptio erit annihilatio formae.
Item : Natura est principium motus et quietis ejus in quo, est definitio naturae 2. Phys. text. 3. non tamen competit principio passivo, imo principalius dicitur de forma quam de materia: igitur in generatione naturali erit aliquod principium activum intrinsecum, non nisi pars formae in materia ; igitur, etc.
Item, 7. Metaph. text. 29. a casu fiunt quaecumque sic movent intrinsece, sicut esset motus ab extrinseco, si principium esset extrinsecum ut corpus caeleste, sicut patet ibi de generatione aequivoca, quia sic generata dicuntur fieri a casu ; igitur secundum Philosophum, in tali generatione univoca ita est, quia sic generata debent fieri a casu ; igitur secundum Philosophum, in tali generatione est principium intrinsecum movens eodem modo, sicut in generatione aequivoca est principium movens extrinsecum ; igitur oportet quod in illa pars formae sit principium intrinsecum.
Oppositum, si sic, aut ista ratio seminalis esset eadem in hoc et in isto, vel non eadem ? Si eadem, sequitur quod idem numero nunc est pars formae ignis, nunc pars formae aquae, quia quando inducitur forma ignis, pars formae est pars formae ignis, et si postea debeat induci forma aquae, et non potest esse ejusdem rationis cum alia parte formae aquae, quae nunquam potest esse pars formae ignis, igitur talis forma erit composita ex talibus partibus secundum rationem. Si non est eadem pars formae aquae et ignis, aut igitur ista est una pars tantum, vel tot partes, quot sunt formae inducendae. Si tantum est una, oportet dicere quod illa est in materia, et non informat ipsam ; vel quod ista informat, et non aliae partes supervenientes, et tunc alia erit pars formae informans materiam, et alia non, licet non potest fieri nisi per miraculum. Si detur tertium membrum, quod est alia et alia pars formae respectu cujuslibet inducendae, sequitur quod materia erit simul informata specificis diversis, quae non sunt ulterius determinabiles per formas specificas, sed constituunt suppositum in genere substantiae. Et sequitur quod in materia sint infinitae formae,et quodlibet in quolibet, ut posuit Anaxagoras.