PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. "
Hic determinat a quibus cavendum est discipulis, qui sunt ordinis inferioris.
Tangit autem duo in capitulo isto : in .quorum primo dicit a quibus vitiis praecipue est cavendum : in secundo autem ostendit qualiter quilibet sollicite parare se debeat ad Domini occursum.
In prima harum ostendit qualiter cavendum est a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis eorum cum avaritia: in secunda autem ostendit qualiter cavendum est ab omni avaritia.
Adhuc in prima harum duo facit: in quorum primo docet cavere fermentum Pharisaeorum: in secundo autem nihil esse timendum, quamvis Pharisaei multa contra eos attentent minis et consiliis eos ad mortem quaerentes.
Adhuc in prima harum facit duo : in quorum prima occasionem accipit veniendi ad hanc doctrinam: in secunda autem ipsam ponit doctrinam cavendi a fermento Pharisaeorum.
In prima harum facit duo : primo enim ostendit qualiter causa curiositatis, audiendae disputationis, et videndi signa circumquaque turba aflluxit: secundo autem qualiter curiosis neglectis solos discipulos docuit.