QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Hic non agitur de tempore, ut sumitur 4. Phys. quia sic non est mensura substantiae, ut bene probat Doctor 2. d. 2. q. 4. unde non accipitur pro duratione successiva, quia illa esset accidens, et sic esset quaestio, an substantia esset prius tempore, ipso tempore ; sumit ergo secundum Aristotelem, substantiam esse prius tempore accidente, pro esse separabile ab eo quantum est de se. Ita habet ipse 2. d. 1. q. 5. et 4. d. 1. q. 1. com. 3. n. 30. Juxta hanc explicationem, idem est prius tempore, et prius natura, tertiam illam secutus est Doctor q. 33. de Universalibus, sed hic melius rem examinavit.
Ideo dicitur sic, et videndum est quid est, esse prius tempore, tempus non tantum accipitur hic, ut definitur in 4. Physic. t. c. 101. quia primitas temporis est substantiae, inquantum substantia est: sed hujusmodi non est esse in tempore, quia tempus non est mensura, nisi motus et quietis, et eorum quae sunt in motu et quiete: substantia secundum se non est tale, nec accipitur pro quacumque duratione extensa successiva alia ab essentia rei, quia de illa esset quaestio, quia tunc substantia posset praecedere illud, cum sit accidens ei, et praecederet illud duratione, et quaero de illa, et sic in infinitum: tunc dicitur prius tempore esse, quod potest separatim esse sine alio, et illud non sine ipso, quia sic dicit Philosophus in littera: illo modo omnis substantia prior est omni accidente uno modo, alio modo non: esse ergo prius tempore est posse habere existentiam actualem priorem alio, sive sine alia, quantum est ex se, ita scilicet quod sibi non repugnat, quia in nullo ab illo alio dependet. Hoc satis potest dici prius natura, nihil enim est prius natura, quod non sic sit prius et tempore. Quod autem possit sic praecedere, ostenditur dupliciter: vel quia non dependet ab illo, vel quia non est causa necessaria illius. Quod hoc sit verum, patet per opposita horum, quia si non potest separari, hoc est, vel quia dependet ab illo, vel quia est necessaria causa illius. Dico, quod substantia respectu accidentium separabilium, est prior utroque modo, comparata respectu passionis est separabilis, et prior uno modo, quia non dependet: sed non inquantum causa, quia habet necessariam causam hujusmodi intra essentiam suam: ideo non est separabilis illo modo, scilicet inquantum est causa accidentis.
Substantiam enim esse, hoc est aliquid esse, quod in essendo non dependet ad aliam essentiam, ut subjective sustentantem in eodem supposito. Videtur satis manifestum, quia si est sic dependens, quaero ad quid dependet, et ibitur in infinitum, nisi stetur ad aliquid sic independensi sed accidens esse ostenditur, per viam motus, quia aliquid idem manet, nunc mutatum secundum hoc, et non secundum illud ; ergo illud habet subjectum manens;illud enim non est substantia, quia alia fit mutatio secundum illud, et non secundum istud, ita quod ex uno accidente corruptibili concluditur aliquid praeter illud subesse, sed ex multis per se sibi invicem succedentibus, melius concluditur aliquod esse subjectum illud a quocumque illorum. Difficile tamen est assignare manifestam differentiam dependentiae formae corruptibilis ad materiam, et accidentis ad subjectum, ut in prima dependens sit perfectius, in secunda imperfectius. Si dicas, haec faciunt per se unum, illa non;hic quaeritur, quare ille actus cum suo potentiali facit unum per se, nec actus, nec potentia ponitur res generis, sed compositum ex illis; et illa principia in genere, alius
actus cum suo potentiali, quod tamen vere informat, (alias non esset nisi aggregatio) non facit unum per se: nec illud compositum est in genere, sed utrumque componens in proprio genere? quae ratio hujusmodi, qui diceret Omnes formas esse unius generis, ut principia, et constituere composita unius generis, licet linius formae propria materia sit magis in actu per aliam formam ejusdem generis primi, non proximi, quam alterius, quia ita ponunt in materiis formarum substantialium ponentes plures formas, unde posset hoc improbari, de hoc quaere quaestione ultima octavi. Ad primum argumentum, quod aliquid est aeternum, idest, semper durans per se, et nihil est eo prius, vel per aliud, sicut motus per mobile, et tali potest substantia esse prior, quia non dependet ab eo, quamvis non potest inquantum causat necessario. Ad aliud, uno modo s c, quod tempus consideratur dupliciter, ut passio primi mobilis, vel ut mensura, tunc tempus ut est passio, praeceditur a primo mobili tempore, non autem uttempus accipitur pro mensura. Contra, omne quod praeceditur ab alio, tempore, non est quando praeceditur: ergo si tempus, ut passio praeceditur tempore, ut tempus est mensura, idem tempus realiter esset et non esset simul, quia tempus passio quae praeceditur, non est quando praeceditur; et tempus ut mensura quo formaliter praeceditur, est, sed tempus passio, et tempus mensura sunt realiter idem: ergo idem realiter est, et non est simul. Aliter dicitur sic, quod substantia praecedit tempus duratione aliqua, non tempore.
Sed contra hoc est argumentum superius factum, quia illa duratio est accidens, quaero tunc, qualiter illa praeceditur; si duratione, quaeritur de illa in infinitum, nec praeceditur duratione, quae est ipsamet, quia tunc esset, et non esset simul. Ideo dico sicut prius, quod non accipitur hic tempus proprie, ut est numerus motus, sed praecedit tempore quia non dependet a tempore. Ad rationem primam pro secunda opinione, dico quod necessario passio inest subjecto suo , quia subjectum est causa necessaria illius, non quia subjectum dependet ab eo in essentia. Ad aliud de substantia singulari, dico quod non esset idea Platonis, quia in illo esset propria passio hominis, sed non haberet accidentia per accidens ; unde dico, quod individuum cujuscumque speciei posset per se existere sine omni accidente per accidens, et tamen illa substantia non esset perfectior quam nunc, nec essent alia substantia per participationem illius, et dico quod distinguitur ab alio individuo, quia aliter est natura specifica in te, et in omnibus communiter: unde distingueretur ab alio per essentiam suam, sicut nunc, vel forte per aliquam differentiam individualem, quam addit individuum supra speciem, quia distinctio per accidentia est secundum accidens.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio secunda de proprietate substantiae tempore respectu accidentis, t. c. 4. ubi tres opiniones recitat et impugnat, quarum prima est Commentatoris ubi in littera. Secunda Alexandri. Tertiam quaere in Alberlo, et Fratre Alex. et aliis hic. Et licet quidam conantur evadere impugnationes Doctoris hic, adverte quod tertius modus diccndi est multum apparens ; unde Doctor insequitur eum super Porphyrio, c. de proprio, q. 3. et qualiter non sequatur ex hoc contradictio, dic ut supra in princ. et alibi notavi; hic enim fuit locus propriae determinationis, et non in Logicalibus, ut patet.
Determinatio Doctoris est satis clara hic, licet subtilis. Vide eum in 2. d. 1. q. 5. et in 4. d. 1. q. 1. et alibi saepe, ubi exponit hanc prioritatem uniformiter.
Assignatur quoddam Extra ibi:Substan-Ham enim esse, etc. usque illuc : Ad primum argumentum, etc. sed littera notabilis, et singularis doctrina, ideo caste percurratur ubique.
Considera bene in solutione ultimi principalis, ubi dicit quod individuum cujuscumque speciei, posset per se existere, sine omni accidente per accidens ; ergo ignis sine calore, et homo sine quantitate et sic de aliis dic consequenter ; quaere in 4. d. 12. et in Varrone.
Substantia est primum omnium notitia. Text. commenti 4.