REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ratio seminalis non est potentiae receptivae materiae, quia sic omnia essent ex rationibus seminalibus ; et Christus ex Abraham per rationem seminalem, quod Augustinus negat. Neque est pars aliqua formae inducendae in materia praecedens, quod probatur contra Albertum, et alios fuse quinque rationibus, in quibus multa, et varia Philosophica exacto discutiuntur.
Circa istam quaestionem primo videndum, respectu quorum non est ponenda ratio seminalis? Et primo, quia ratio seminalis posset poni aliquid materiae secundum potentiam passivam remotam, ideo primo declaro quod sic non est intelligenda ratio seminalis, quia secundum Augustinum 10. super Gen. Levi fuit in Abraham secundum rationem seminalem, et secundum corpulentam substantiam ; Christus autem secundum corpulentam substantiam tantum, Ad Hebraeos 7. Sed uniformiter secundum potentiam passivam remotam fuit Christus in Abraham sicut Levi.
Item, Augustinus 6. super Gen. 6. aliquid facit Deus in corporibus, non secundum rationes seminales, aliquid vero secundum rationes seminales ; sed nihil potest Deus facere in materia, cujus materia non sit receptiva ; igitur potentia receptiva materiae non potest dici ratio seminalis, secundum quod de eo loquitur Augustinus, a quo tractum est hoc nomen.
Aliter potest intelligi ratio seminalis, ut dicatur actus ejusdem essentiae cum forma inducenda ; et sic dicunt aliqui quod aliquid formae inducendae praecedit, quod coagit ad inductionem formae secundum esse completum ; et ponitur primo, ne generatio sit creatio. Secundo, propter differentiam, quae est inter productionem naturalem et artificialem, quia 2. Physic. text. 3. artificialia habent tantum principium passivum intrinsecum ; igitur naturalia habebunt principium activum intrin secum.
Tertio sic, 6. Metaphys. text. 1. probat Philosophus, quod Philosophia non sit scientia factiva, quia in talibus principium factionis est in faciente, sed in naturalibus prin cipium est in moto ; et formaliter accipit principium,aliter non concludit ratio, sed principium activum est in cognoscente ; igitur et in moto.
Quarto sic, 3, Ethic. cap. 1. Violentum est cujus principium est extra, non conferente vimpasso ; igitur generatio esset violenta, si nihil esset activum intrinsecum.
Contra illud, quaero an ista pars formae, quae praecedit, sit aliquid, et illud idem quod de novo causatur, extendendo ad omne id, quod habet aliquam entitatem, vel nihil? Si detur quod illud, quod de novo causatur, nihil est ; igitur nihil de novo causatur. Si detur quod sit aliquid novum, cujus nihil praecessit, tunc illud creatur ; vel oportet dicere quod nihil sit totaliter novum, quantum ad aliquam partem ejus, et tunc oportet dicere quod prius fuerunt omnia, quia quantumcumque pars parva detur nova, nisi aliquid praecesserit, sequitur quod illud creatur.
Item, illud praecedens, quod dicitur pars formae inducendae, est imperfectius quam sit forma completa, quae inducitur ab agente, et est ejusdem rationis, aliter enim componeretur forma ex partibus diversarum rationum ; sed in cujus virtute activa est perfectius, in ejus virtute est imperfectius. Cum igitur agens naturale habeat in ejus virtute activa formam completam, igitur potest ponere in esse illud completum ejusdem rationis, et illud potest destruere, et ita nihil ejus praecessit nec aliquid remanebit post corruptionem ; igitur illud totum potest creare et annihilare.
Item, quaero de secunda parte formae, de cujus potentia producitur ? Si de potentia materiae, frustra ponitur pars ejusdem rationis praecedere, quia de ejus potentia non educitur. Si educitur de potentia partis prioris, sequitur inconveniens, quia tunc aliquid educitur de potentia partis suae, quae est ejusdem rationis, vel de materia per partem suam. Sed impossibile est quod aliquid educatur de potentia alicujus, quod est ejusdem rationis ; vel quod aliquid ejusdem rationis sit ratio recipiendi illud, quod est ejusdem rationis.
Igitur dicitur quod oportet ut sit unum istorum, vel quod causa secunda nihil producit, vel quod causa secunda aliquid creat, vel quod aliquid producit, cujus nihil praeexistit, et tamen non creat, quia creatio est prima productio, ideo excludit omnem causalitatem priorem praeter finalem. Ubi igitur est creatio, nec praesupponitur causa materialis, nec formalis, igitur per oppositum ubi materia praesupponitur, non est creatio. Cum igitur forma producatur praesupposita materia prius natura, etsi non duratione, non tamen de aliquo sui, ita quod aliquid formae praeexistat, neque de aliquo sui totius, per cujus productionem forma est per accidens, sed de potentia materiae, et ideo de nihilo, hoc est, post nihil praeexactum, quod sit pars sui, producitur ad esse, post non esse, ideo forma non creatur, et per consequens destructio compositi non est annihilatio formae. Generatio tamen naturalis differt a generatione artificialium sufficienter per principium passivum intrinsecum. Quod probatur primo sic, secundum Aristotelem 8. Physic. text. cora. 3. Illa naturaliter feruntur, quae sic feruntur, sicut nata sunt transferri, ut patet de gravibus et levibus. Sed hoc non arguit principium activum intrinsecum, quia non propter activum est motus naturalis, sive sit intrinsecum, sive non, sed quia natum est sic moveri, non sic artificialia.
Item, natura est principium motus et quietis ejus, in quo est per se, etc. igitur principium, quare motus est naturalis est intrinsecum moto, inquantum motum. Sed licet activum sit intrinsecum moto, non tamen est intrinsecum moto, inquantum motum, quia ut habetur 2. Physicor. text. com. 3. Sanatur medicus , non inquantum medicus, sed inquantum aegrotus ; igitur moto, inquantum motum, accidit quod habeat principium intrinsecum.
Item, si nunc esset ponendum tale activum intrinsecum, ut ponit opinio prior, quod esset pars formae sequentis, et dicitur ratio seminalis, quaero an ista ratio agat prius naturaliter quam extrinseca forma, quae ipsam excitat, vel excitans prius agit naturaliter, et tunc ipsa excitata coagit ? Si detur primum, igitur perpetuo ageret illa ratio in materia, quia agit prius natura, quam excitetur ab extrinseco ; ergo nunquam quiescit naturaliter. Si detur secundum, igitur in primo instanti, quo agens secundum excitat illud intrinsecum, est actio naturalis, et tamen sine coagente intrinseco, quia si actio sit naturalis, igitur principium actionis est naturale.
Videtur igitur quod natura dicitur dupliciter, uno modo, ut distinguitur contra intellectum, et voluntatem et artem, et agens a proposito ; et isto modo natura est principium determinatum ex se ad agendum, et sic nullum agens agit violenter, quia agit secundum suam formam ; passum tamen potest violenter pati, quando naturaliter contrafertur. Alio modo accipitur natura pro subjecto naturalitatis, in quo est naturalis inclinatio ad aliquid, et sic animalia habent potentiam naturalem in motu augmentationis, nutritionis, etc. in hoc scilicet, quod naturaliter possunt augmentari, a quocumque agente hoc fiat, et accidit quod activum sui motus naturaliter movetur deorsum, quia habet naturalem inclinationem ad talem motum. Sic igitur dicitur quod natura potest accipi pro agente, vel pro passo naturali, nec sequitur quod generatio naturalis sit creatio.