MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g III.
Responsio ad Quaestiones L, LI, etc, de virtutibus cardinalibus.
De virtutibus cardinalibus dicimus, quod habuit eas per modum patriae et secundum statum viae : sed per modum patriae quantum ad actuum perfectionem, per modum viae quantum ad merendi conditionem, et ita habuit eas medio modo inter comprehensores et viatores, medio modo per participationem, talem, inquam, participationem, quod accepit meliorem partem ab utroque extremorum. Comprehensores habent virtutes has secundum actuum perfectionem, sed praeter merendi conditionem : viatores autem cum merendi conditione, sed cum actuum imperfectione : ipsa autem habuit has cum actuum perfectione sicut comprehensores, et cum merendi conditione sicut viatores : unde habuit has excellentius viatoribus quantum ad actum, et comprehensoribus quantum ad effectum. Unde concedimus omnes objectiones ad hoc inductas.