REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Solvuntur rationes adductae num. 3. et 4. suadentes aliquam partem formae inducendae praeexistere in materia, eamque esse rationem seminalem. Ad primum, ostendit naturalitatem motus esse a principio passivo. De quo agit 2. Physic. quaest. 4. Ad secundum, de distinctione naturalis et artificialis, vide eum 2. Physic. quaest. 2.
Ad primum igitur pro opinione priori, patet quod non est creatio, quia materia praesupponitur ; et cum dicitur, definitio naturae 2. Physic. convenit aequaliter materiae et formae, dicitur quod convenit principio passivo, quia in eo quod movetur naturaliter inquantum tale, debet esse principium passivum motus. Unde quamquam natura dicatur de forma, dicitur quod forma est principium passivum respectu motus naturalis, quia materia prima non inclinatur ad deorsum magis quam ad sursum, nisi per formam ; sed totum grave habet inclinationem naturalem ad esse deorsum ; ideo forma moti non est activa motus sui inquantum tale, sed passiva, sicut forma substantialis specifica, est proxima ratio recipiendi propriam passionem, quia non magis recipit homo risibilitatem in materia quam asinus.
Ad aliud, dico quod differentia est inter naturalia et artificialia, non in hoc quod naturalia habeant principium activum sui motus, sed quia in naturalibus est inclinatio passiva intrinseca ; sed in artificialibus, vel est naturaliter contraferri, sicut, accidit cum lapis ponitur superius super alium lapidem, vel saltem: habet inclinationem naturalem, inquantum artificiale est ad talem motum. Ideo aliquando potest esse nolentia passiva naturaliter respectu alicujus, quando est inclinatio naturalis ; aliquando est reinclinatio naturalis, cum lapis fertur sursum ; aliquando neutro modo, et talis dicitur potentia passiva neutra, sicut superficies, si esset separata, esset neutra respectu colorum, quia nec haberet inclinationem naturalem respectu alicujus, nec reinclinationem propter quam color esset in ea violenter, licet modo non sic sit, quia consistit in supposito, quod habet talem proportionem humorum, ex qua proportione consurgit talis color, vel talis.
Ad aliud de 6. Metaph. concedo quod Physica non ideo est practica, nec activa, nec ex illa differentia sequitur quod quia principium factivum est in movente, igitur principium activum naturalium est in moto ; sed in artificialibus nullum principium, nec activum, nec passivum est in moto inquantum artificiale, quia nihil est in ligno, vel lapide, nisi naturale tantum. Omnis enim incisio ibi causata violenter est, ideo non est ibi principale passivum naturale respectu incisionis ; in generatione vero naturali nunquam passivum patitur violenter. Licet enim totum, quod corrumpitur, patiatur violenter, ut aqua ab igne, tamen principium passivum, quod subest utrique formae, non violenter recipit ; sed in artificialibus illud quod subest, violenter recipit incisionem ; sed materia naturalium vel habet inclinationem ad formam quam recipit, vel non habet reinclinationem.
Ad aliud cum dicitur, violentum, etc. non conferente vim passo, tunc universaliter est violentia, accipiendo conferentem pro contraferente. Sic loquitur Damascenus, ubi loquitur de violento, quia non est conferens naturaliter, sed potius contrariam inclinationem ; generatio vero nulla est violenta ex parte principii passivi.
Dicitur igitur quod cum pluralitas non sit ponenda sine necessitate, ideo non est in materia naturali aliqua ratio seminalis, quae sit pars formae, quae est pars ejus, neque est ipsa materia, nec potentia receptiva materiae, nec actus ; neque est necessaria haec ratio seminalis ad vitandam creationem, aut annihilationem.