MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
Responsio ad Quaestiones LX et LXI, de modestia.
Ad hoc quod ultimo objectum est de modestia animi et vestium cultu, distinguentes respondendo dicimus, quod habitus secundum qualitatem tripliciter distinguitur. Est enim habitus triplex, habitus vanitatis, habitus mediocritatis, et habitus humilitatis. De primo loquuntur primae auctoritates. Secundus habitus pertinet ad modestiam temperantiae secundum communem statum, ad quam tenentur omnes boni et imperfecti: omnes enim tenentur habere habitum mediocrem. Tertius est humilitatis habitus et est perfectorum, qui dicitur humilitatis habitus, et habet similiter sua extrema et suum medium : potest enim esse parum humilis, vel nimis humilis, vel mediocriter humilis. Dicimus autem, quod habitus beatissimae Virginis fuit habitus humilitatis, Sed in medietate, id est, mediocriter humilis : et in sensu illo loquitur beatus Hieronymus cum dicit, quod " ornatus vestium, etc. Idem etiam credimus de vestitu Domini et aliorum sanctorum.
Sed quaeritur, qualiter beatissima Virgo alros viatores ista mediocritate excellere potuerit, cum de quocumque panno vestes habuerit, alii de eodem vestiri potuerunt ?
Ad hoc dicendum secundum Philosophum, quod circa particularia in hujusmodi ars medium determinare nescit. Descendentem enim ad individua jubet Plato quiescere : singularia enim sunt infinita, nec eorum oportet posse fieri disciplinam: in hujusmodi enim gratia potentior est arte. Dicimus igitur, quod beatissima Virgo alios in hoc excellit in cultu, quod super artem per unctionem Spiritus sancti scivit praecise mediocritatem in habitu humilitatis observare.