In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An recipient Baptismum scienter a malo ministro, mortaliter peccet ?
D. Thom. d. 5. q. 2. a. 2. et 3. p. g. 64. q. 6. Richard. hic,a. 3. q. 4. Covar. alma mater p. 1. g 2. num. 7. Solus d. 1. q. 5. a. 6. Suar. 3. p. tom. 3. d. 11. sed. ult.
Ad secundum sic proceditur et arguitur, quod recipiens Baptismum a malo scienter, peccat mortaliter, quia secundum Ambrosium de initiandis rudibus: Qui fa ciunt, et quibus faciunt, nihil prodest, sed ad judicium est. Loquitur de ma lis baptizantibus, et recipientibus ab eis Baptismum,
Praeterea, cooperans alicui ad peccandum mortaliter, peccat mortaliter, quia est contra charitatem fraternam ; sed ille recipiens Baptismum a ministro malo, cooperatur sibi in actu baptizandi, in quo peccat mortaliter ; ergo, etc.
Praeterea, esto quod minister vellet committere malitiam Simoniae in conferendo Baptismum, puta nollet baptizare, nisi pro pecunia, non posset aliquis ab eo recipere, nisi committeret Simoniam, quia si vendens est simoniacus, et emens: ergo saltem in illo casu recipiens sic a malo , peccat mortaliter.
Oppositum de consec. dist. 4. cap. Romanus, dicitur in fine capitu li : Romanus Pontifex non attendit hominem, qui baptizat. sed Deum, etsi paganus sit, qui baptizat.
Praeterea Augustinus super
Joan. homil. 5. et. 1. q. 1. cap. Si fuerit, non exhorreat columba ninisterium malorum.