QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primum dictum : Substantia non est primum cognitione quoad generationem, quia foret imperfectius accidente, et quia non habetur pro nunc propria species ejus, ut habet Doctor hic, et 1. d. 3. q. 3. n. 9. et d. 22. q. 1. de quo fuse egi in Comment. quaest. 17. de Anima. Secundum dictum : Substantia est primum cognitione primilate perfectionis, quia habet perfectiorem quidditatem, perfectius tamen pro nunc secundum proportionem cognoscitur a nobis accidens, quod exemplo oculi aquilae et Solis, bene explicat Doctor. Vide Anton. Andream hic q. 4. qui fusius et clarius ista tractat.
Ad quaestionem quod sic, quia de omnibus quae habent quod quid simpliciter, perfectissima est cognitio eorum, quando cognoscitur quid sunt, sicut habent quid, sed substantiae est perfectissime quid, ideo de . substantia perfectissime cognoscitur. Tamen intelligendumest, quod quaedam sunt priora generatione, et quaedam perfectione. Quae generatione sunt priora, imperfectiora sunt, e converso de alio; tunc substantia est primum omnium cognitione, quia perfectissimum, accidentia prima generatione: ideo, etc. Ad argumentum, quod vadit de prioritate generationis. Contra, quod perfectione accidentia sunt priora cognitione, ideo cognoscibile cognoscitur, quia species ejus est in cognoscente ; sed in intellectu est species accidentis, n on substantiae: ergo accidens perfectius, cognoscitur. Probatio minoris quia species accidentium sunt in virtute phantastica, et illorum est abstractio, quae sunt ibi. Quod autem species substantiae non sit in intellectu, probatio, quia tunc species substantiae prius esset in sensu, et sic posset substantia cognosci a sensu, cujus oppositum manifestum est, quia omnia sensibilia sunt quantitates vel qualitates. Item si sic, tunc per cognitionem naturalem posset intellectus cognoscere substantiam in Sacramento esse, vel non esse. Ad illud dicitur sic : quod substantia facit speciem, est in sensu, et in medio: sed ibi non est principium videndi, sicut nec species in aere, quia aer non habet potentias cognitivas rei, cujus est similitudo, sed in intellectu est principium videndi. Contra hoc vadit argumentum de Sacramento.
Aliter dicitur, quod non est in intellectu nisi species accidentis, et immediate causatur illa species ab accidente, et mediate a substantia, et primo repraesentat accidens, et secundario substantiam. Sed contra, species non potest repraesentare distincte illud, quod est perfectius illo, cujus est species: quia: si sic, tunc similitudo alicujus albi remissi, repraesentaret album intensum, et tunc quandocumque viderem remissum album, viderem intensum album, et sic substantia non erit perfectum cognoscibile, et tunc cum aliquando accidens sit per se, ut in Sacramento , et repraesentat substantiam secundario, tunc intellectus intelligeret substantiam in Sacramento, cum ibi sint sola accidentia.
Aliter dicitur, quod substantia cognoscitur per discursum, et tunc stat quod non perfecte. Tunc dicendum, quod substantia est perfectum cognoscibile, et tamen aliquid aliud potest perfectius cognosci a nobis secundum proportionem cognoscibilitatis suae, quia perfectius repraesentat species alicujus albi remissi, ipsum album cujus est species, quam species Solis repraesentet oculo aquilae ipsum Solem ; et magis video album secundum proportionem visibilitatis suae, quam aquila Solem, secundum proportionem visibilitatis suae. Tunc dico, quod perfectius cognoscitur, cujus species est in intellectu; verum est secundum proportionem suae cognoscibilitatis, et tamen substantia de se est perfectius cognoscibile et in se et a nobis, si possemus ad illam pertingere, sed non possumus in vita ista, ut habetur in 2. hujus 3. q. et tunc dictum Philosophi intelligitur Metaphysice dictum, non animastice distinctio haec datur in quaestione de Singulari in 7. Et quia cognitio, quam habemus de substantia , est perfectior cognitio cum attingitur, quam cognitio accidentis, tunc licet accidens sit primum cognoscibile respectu intellectus nostri generatione, tamen substantia est primum perfectione, et ideo simpliciter primum.
ANNOTATIONES. Sequitur quaestio tertia de prioritate substantiae cognitione respectu accidentis, t. c. 4. quae satis facilis, et correcta est, et sententia Doctoris determinata et subtilis. Opiniones de cognitione substantiae, quas tangit ibi solvendo argumentum principale, quaere in Henr. et Thoma, et aliis antiquis et modernis. Vide 3. d. primi, et super 1. de Anima, et hunc ubi supra, super lib. de Anima, infra etiam in et supra lib. 1. et 2. plura adhuc patent.
Infra ad finem ibi : Si possemus ad illam pertingere, etc. usque illuc : Quia illa cognitio, quam habemus, etc. assignatur Extra ab aliquibus, satis tamen bene ad propositum praeter illam allegationem ex 7. sed dic consequenter.
Substantia est omnium primum ratione, text. com. 4.