REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Primum dictum, non requiritur semen in agente aequivoco saltem universali, neque in univoco immediate generante Bibi simile, ut quando ignis generat ignem, sed requiritur in generante simile mediate, ut in animatis. Secundum, ratio seminalis est ipsa seminis forma, vel qualitas sequens. Tertium, semen uniforme non est activum respectu animae ; tum quia non est in instanti generationis ; tum etiam, quia imperfectius genito ; de quo in Oxon. 4. d. 43. quaest. 2. Quartum, semen non agit in virtute seminantis, quia forte non est, et per accidens est, si est, ad actionem seminis.
Declaro igitur in quibus est ratio seminalis, et in quibus non. Aliqua enim nunquam producunt similia, sicut Sol non producit Solem, sed ranam vel plantam, etc. Alia sunt, quae producunt sibi similia, et hoc dupliciter, vel immediate, ut ignis ignem, vel mediante propagatione. In primis duobus non oportet ponere semen medium, quia semen est imperfectius generante, secundum Commentatorem, 12. Metaph. Sed elementa sunt infima inter substantias, per Commentatorem 3. de Caelo, et com. 67. igitur elementa non generant mediante semine, neque agentia aequivoca.
Item, 7. Metaph. com. 29. et 31. Sicut artificialia tantum insunt ab extra, sic quaedam naturalia, ut ignis. Cum igitur Sol generat semper dissimile, non est semen ; nec in generatione similis ex simili immediate, ut ignis ex igne.
In tertia ergo generatione tantum est semen medium, et ibi sunt multa media, ut forma seminis, forma sanguinis et corporis, et talis forma media non intenditur propter se, sed ut simile producatur in esse, et procedendo per talia media, et duplex processus ; unus ascendendo, et alius descendendo. Ascendendo a forma seminis fit processus quousque deveniatur ad id, quod immediate praecedit inductionem animae, e contra fit processus usque ad cadaver immediate. Natura igitur non sistit in mediis per se loquendo, neque potest per alia media ire, ut notum est sensui ; est ergo semen corpus quoddam, cujus forma non est intenta per se, nec propter se, sed propter aliud.
Quid igitur est ratio seminalis? Dico quod forma seminis, inquantum semen, vel qualitas consequens forma seminis. Et ex hoc patet quod in adventu formae non remanet ratio seminalis, quia nec pars formae, et ideo est ratio seminalis pars formae sequentis.
Sed ad quid ponitur semen ? Dico quod tanquam medium necessarium, et non tanquam principium activum generationis, intelligendo per semen aliquid uniforme, quod non est divisibile in duo, quorum alterum sit activum, et alterum passivum, quia illud uniforme non potest inducere animam in instanti generationis, quod probo dupliciter, primo sic: Forma seminis in instanti generationis non est, quia tunc forma incompossibilis perficit materiam ; igitur vel in illo instanti simul est, et non est ; vel in isto instanti non inducit formam, quia nihil agit, nisi sit ; igitur in illo instanti in quo non est, non generat, nec formam inducit.
Secundo sic : Imperfectius non est sufficiens causa activa respectu perfectioris ; igitur esto quod forma seminis maneret in instanti inductionis animae, adhuc semen esset imperfectius quocumque animato ; igitur non producit animatum. Et licet posset fingi quod caelum producit formam mixti, tamen impossibile est quod inanimatum habeat in virtute sua animatum.
Dicitur quod semen in virtute decidentis potest inducere animam. Contra, in virtute non entis, eo modo quo est non ens, non potest aliquid agere, quia magis impossibile est dicere quod non ens est superius ente, cum in virtute illius agat, quam dicere quod semen in virtute propria inducit ; igitur cum generans post decisionem seminis possit esse non ens, antequam inducatur anima, non plus inducit in virtute illius etsi existat, quam etsi simpliciter non esset.
Item, causae per se ordinatae differunt a causis accidentaliter ordinatis in hoc, quod quaelibet causa per se habet ipsam causalitatem, et illae simul omnes faciunt unam integram, et ideo omnes essentialiter ordinatae necessario simul requiruntur. Sed causae per accidens non simul concurrunt necessario, quia causa per accidens non fuit necessaria, nisi quia causavit medium, ideo una istarum existente tantum sufficit, sicut si essent mille. Sed generans est causa tantum accidentaliter ordinata, quia esto quod semen esset a nullo, vel immediate a Deo per creationem, aequaliter induceretur anima. In virtute igitur generantis non magis agit postquam est, quam si esset ab alio generante, vel a nullo ; igitur in virtute propria agit quidquid agit. Ideo dico quod semen non est activum in generatione, nec est aliqua anima in virtute alicujus inanimati, nec in virtute Angeli, propter generalem articulum, quia ipse non agit nisi mediante motu locali ; ideo concedo quod omnis anima est immediate a Deo.
Sed estne semen principium alterativum praevium ad inductionem animae? Dico quod intelligendo per semen aliquid uniforme, quod debet per transmutationem recipere animam, impossibile est quod agat praevie alterando ad inductionem animae, quod probo dupliciter, primo sic: Nihil per gradum qualitatis, quem habet, alterat se ad istam qualitatem secundum gradum ulteriorem, sicut ignis per calorem, quem habet formaliter, non potest alterare se movendo ulterius majorem calorem in se ; igitur semen uniforme per nullam virtutem in eo,
potest alterare se ad hoc, quod magis disponatur ad susceptionem animae.
Secundo sic: Agens uniforme in passum uniforme secundum eamdem qualitatem, impossibile est quod agat ad difformem effectum, quia secundum Aristotelem, 8. Metaph. si agens idem, et passum idem, et effectus idem ; sed in fine illius alterationis est illud receptivum animae organizatum, et per consequens habet partes difformes. In principio fuit uniforme, ut supponitur ; igitur non potest esse causa sufficiens alterans ad organizationem. Ideo concedo quod virtus divina concurrit, sive sit caelum, vel Intelligentia, ut Deus, sicut posuerunt Averroes 2. de caelo, text. 60. et Galenus, adscribendo virtuti divinae aliquid in effectu.
Ideo dico quod neque ratio seminalis, quae est forma seminis, vel qualitas consequens formam seminis, ut semen, neque semen ipsum potest esse activum in generatione, neque in alteratione.Sed mixta inanimata possunt aliquo modo fieri per rationes seminales, quantum ad alterationem primam, quia mixtum unum potest fieri ex multis concurrentibus juxtapositis, et tunc sicut in putrefactis potest esse aliquid, quod alterat ad similem qualitatem, sic potest esse in istis juxtapositis, commiscendo aquam cum terra. Et sicut illa qualitas, quae est inducta a caelo in putrefactis, ante inductionem formae substantialis, potest dici ratio seminalis, ita qualitas inducta per miscibilia adunata, potest dici ratio seminalis, respectu talis mixti, et sic mixtum secundum juxtapositionem, frequenter habet unam qualitatem, quae potest dici ratio seminalis, et in instanti corruptionis est una materia ex omnibus elementis concurrentibus, ac si esset materia unius elementi tantum. Et sic aequaliter ex uno elemento posset fieri mixtum, sicut ex multis, licet frequenter non fiat hoc modo. Similiter posset esse quod aliqua qualitas esset inducta in elementa mundi, scilicet ignem et aquam, etc. quae posset dici ratio seminalis ; et sic dicit Augustinus 3. de Trin. cap. 9. ubi ponit in elementis mundi talem qualitatem, et talis potest esse in mixto secundum juxtapositionem, similis rationi seminali in vero mixto. Sed perfecta animalia non generantur sic immediate ex elementis, sed mediante semine ; et elementa contemperata et proportionata, sufficiunt ad generationem imperfectorum animalium. Et sic dicuntur mali spiritus generare ranas, quia ipsi noverunt quanta erit pasta ex elementis contemperatis et proportionatis necessaria, et ponunt eam in tali aspectu ad caelum, et tunc caelum generat.
Ad rationem principales .pro prima parte patet.
Ad rationes in oppositum dici posset quod singularum formarum sunt singulae rationes in materia, et ita rationes seminales omnium formarum. Et potest concedi quod materia simul est informata diversis formis specificis sub esse imperfecto. Nec habent diversae formae incompossibilitatem in materia simul secundum gradum remissum, sicut patet de mobili in motu, quod simul est sub formis contrariis remissis, non autem in actu completo.