CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Temperantia non in omnibus est quae per formam corporalem delectant.
Temperantia igitur est circa corporales delectationes, non tamen circa omnes hujusmodi. Quidam enim gaudent delectabilibus quae sunt per visum,puta coloribus pulchrorum, et figuris sculpturarani, et scriptura sive protractione pictorum : nec tamen temperati nec intemperati propter hoc dicuntur, quamvis in talibus videatur utique esse medium et extremum. Est enim in. talibus gaudere ut oportet, et quando, et ubi, etc, et est gaudere secundum superabundantiam et defectum vituperabiliter. Hujus autem causa est, quia visus inter omnes sensus plus de ratione sensus habet et minus de materia : et ideo secundum quod accipitur ut hominis, et non ut animalis tantum, liberales habet actus pulchritudinis et decentiae habentes rationem, quos necesse est et habere medium et extremum: sed tamen quia medium et concupiscibile non potest in extrema boni et potentiae, non potest esse cardinalis virtus. Sed una est de virtutibus adjunctis quae nomen proprium non habet. Haec a quibusdam dicitur modestia, vel temperantia communis et non propria. Si autem visus ad animalitatem solam referatur, non erit visus nisi judicium alimenti longe existentis per medium extrinsecus accepti, et sic per accidens ad temperantiam, ordinatur, sicut gaudet vorax carnium
visa exenteratione bovis : sic enim vi sum. non refert ad pulchrum sicut homo, nec de visis in quantum visa sunt, gaudet, sed in quantum cibum nuntiant.
-Similiter autem est de his quae circa auditum sunt : superabundanter enim gaudentes melodiis, vel hypocrisi melodiarum, nullus dicit intemperatos : neque eos qui ut oportet, gaudent in talibus, dicit temperatos. Melodias autem dicimus veros cantus. Hypo cris es autem sonos instrumentorum verunt cantum imitantium, sive fiant fidibus, hoc est, chordis secundum quemcumque modum tactis, sive fistulis., sive cymbalis percussis, sub quorum percussione etiam tympana continentur. Haec enim omnia non veri cantus sunt, sed cantus veri repraesentationes et fictiones. Propter quod etiam Minerva a diis, ut dicit Ovidius, derisa, est, quia inflatis buccis fistulas sufflans et melodiam fingens. verum cantum dixit se perfecte repraesentare, Iove sententiam ferente, quod verum cantum fistulis non aequaret. Quae cum fistulas ex indignatione projiceret, et eas juxta paludes Meotidas pastores invenirent, et melodiam fingerent, et Midas rex hanc fictionem vero cantui praeferendam dixerit contra auctoritatem Jovis, a Jove aures asininas accepit , In talibus igitur si auditus ad hominem refertur et humanus accipitur sonus, delectationem non facit nisi secundum rationem modulatus : et tunc non agit in forma corporis, sed in forma rationis. Si autem accipitur ordinatus ad animalitatem, non facit delectationem nisi per accidens, in quantum scilicet nuntiat alimentum, sicut gaudet is qui audivit bullientes ollas propter cibi voracitatem circa coquinam auscultans, sicut dicit Eustratius, quod Philoontighes et Philogophi, id est, amatores cornicum et cervorum, gaudent in clamoribus cornicum et cervorum. Et quamvis in his sit medium et extremum : tamen quia non nisi per accidens haec afficiunt, vel concupiscibilem in extremo potentiae et boni non ponunt, non est in his principalis, sed ad temperantiam communiter dictam reducuntur : et si est specialis virtus, adjuncta erit, et nomen proprium non habet.
Similiter autem temperatos vel intemperatos non dicimus qui delectantur circa odorem, nisi secundum accidens : gaudentes enim malorum sive pomorum, sive rosarum, sive aliorum florum, vel thimiamatum, sive aliorum aromatum odoribus, non dicimus intemperatos, vel temperatos. Cujus causa est, quia odor (sicut in libro de Sensu et sensato probatum est) fumalis evaporatio est : et si odor species est incorporalis simplex non est ad alimentum. Non igitur delectat, neque concupiscitur nisi per accidens : propter quod etiam foetidi odores aliquando delectationem faciunt, sicut odores carnium et coquinarum, in quantum scilicet prope indicant complexionem alimenti. Odor enim sequela complexionis est, et ideo alimentum, secundum quod est alimentum, indicat : quia sicut commixti sumus, ita commixtis et complexionatis nutrimur, et non simplicibus, quorum nullum habet differentiam saporis vel odoris. Et hoc est de odore secundum quod radicatur in animalitate : secundum autem quod animalitas humana accipitur, in qua olfactus radicatur : tunc odorata suave spirantia, liberalem ingerunt delectationem secundum congruentiam habitus spirantis, vel natura iis, vel acquisiti : sicut lacunarum purgatores delectantur in foetidis, et conversati in hortis et pratis aromaticis in bonis odoribus delectantur. Et quamvis circa hanc delectationem sint extrema et medium : tamen hoc medium non facit cardinalem virtutem, sed vel reducitur ad temperantiam communiter dictam, vel est virtus
adjuncta et non nominata. Gaudentes tamen unguentorum vel pulmentorum odoribus aliquando dicimus intemperatos per accidens: intemperati enim de talibus gaudere consueverunt plus quam oportet: per
accidens autem in quantum per haec rememoratio fit concupiscibilium : sunt enim unguenta meretricia in inguinibus apposita, quae rememorationem faciunt libidinis et incitationem, ita quod sic uncti etiam somniant, sicut dicitur de regibus Persarum, quod talibus unguentis concubinas praeparari fecerunt : et de rege Asa, quod in unguentis meretriciis etiam vitam linivit . Et intemperati odoribus talibus gaudent, non in quantum unguentorum sunt, sed in quantum libidinis ad quam incitant, faciunt rememorationem. Similiter autem est de odoribus pulmentorum apud gastrimargos. Propter quod alii homines ad virtutem dispositionem non habentes, sicut sunt idiotae et rustici, sunt ciborum odoribus gaudentes quando esuriunt : qui tamen in odore non. propter odorem gaudent vel delectantur. Talibus autem odoribus qui ciborum sunt ut ciborum, proprie gaudere est intemperati. Intemperato enim cibus est concupiscibilis : et ideo de odore non gaudet, nisi in quantum refertur ad cibum. Hujus autem, signum, quod in. aliis animalibus secundum hos tres sensus, qui sunt per medium extrinsecum, non est delectatio nisi per accidens : canes enim non gaudent odoribus leporum., sed cibatione : sensum autem sive perceptionem fecit odor cibi. Neque leo gaudet in voce bovis in quantum hos est, sed gaudet bovis comestione. Quod autem bos proprie sit ad devorandum, leo sensit per vocem : et ideo auditu vocis voce gaudere videtur. Similiter autem aliquando leo gaudet in voce bovis, neque videns bovem, et gaudet in voce cervi non inveniens cervum et gaudet in voce agrestis caprini, nec vi- deus nec Inveniens eum, sed audiens tantum.
Ad omnium autem horum intelligentiam notandum, quod AdminBookmark Graecum nomon temperantiam signat Latine : componitur autem a Graeco AdminBookmark quod est sanum, et AdminBookmark quod est sensus. Propter quod AdminBookmark proprie sanitas sensuum vocatur. Hanc autem nos Latine non temperantiam proprie, sed sobrietatem vocamus, quando scilicet sensus in vigore suo non impediti delectabilibus avertentibus expedite proprias agunt operationes. Temperantiam autem nos proprie referimus ad medium delectationis in cibo et venereis. Et propriam virtutem in cibis vocamus vel parsimoniam, vel frugalitatem : in venereis autem medium delectationis vocamus castitatem. Secundum Graecum autem idioma omnia haec sub communi nomine AdminBookmark continentur. Possumus etiam dicere quod media secundum tres sensus qui accipiunt per medium extrinsecum, sobrietates quaedam sunt, et non temperantiae proprie dictae.