MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter septiformis plenitudo g ratiae per septiformia dona distributa in Ista plenitudine sit contenta ?
Post hoc quaeritur de donis, qualiter septiformis plenitudo gratiae per septiformium donorum distributa in ista plenitudine sit contenta ?
Et videtur, quod similiter secundum excellentiam, sicut dictum est de virtutibus, et hoc hac ratione :
1. Sicut se habet virtus ad virtutem, ita se habet donum ad donum : sed virtus in beatissima Virgine excellit omnes virtutes viatoris : ergo et dona.
2, Item, Quidquid superius est superiore, superius est et inferiore : sed virtutes beatissimae Virginis excellunt omnes virtutes viatorum, et dona excellunt virtutes in suis actibus : ergo beatissimae Virginis dona excellunt omnes viatores.
3. Item, In hierarchia caelesti supremus ordo est Seraphim, et qui excellit charitate quae est excellentissimum donum, excellit in omnibus aliis donis : ergo in ecclesiastica hierarchia erit sic : sed beatissima Virgo excellit omnem creaturam in charitate : ergo in aliis donis.
4. Item, Dicit beatus gregorius, quod sapientia, opponitur stultitiae sive insipientiae, scientiae luxuria, intellectui gula, timori superbia, fortitudini acedia, pietati avaritia, Item, Matth. XII , 75 : Assumit septem alios spiritus secum nequiores se. Super quo dicitur, quod intellectui opponitur hebetudo, consilio temeritas, praecipitium fortitudini, remissio timori, scientiae ignorantia,
Ex his patet, quod dona in viatoribus communiter sunt in permixtione ad contraria, et ideo cum pugna : in beatissima
Virgine non sunt passibilia cum pugna ad contraria : ergo sunt in ea secundum modum qui est supra statum viatorum .''