QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum substantia sit primum entium definitione?
Arist. hic c. 1. et i. text. 12. et c. 5. text. 19. D. Thom. ibid. lect. 1. Albert. tract. 1 c. 3. Anlon. And. q. 3. Trombet. q. 1. Javell. q. 1. Fons. e.2. q 1. sect. 2. Suar. disp. 37. Met. sect. 2. et disp. 38. sect. 2.
Quod non, omne accidens habet proprium genus et propriam differentiam ; ex talibus constituitur propria definitio et sufficiens, hoc dicit Philosophus 8. hujus, t. c. 2. 6. et 9. idem 6. Topic, c. 4. quod in definitione est quid et quale. Dicitur, quod tale aggregans genus et differentiam, non est definitio , quia definitio datur causa innotescendi, sed talis definitio adhuc dependet ad substantiam: igitur substantia requiritur in definitione ejus. Contra, omne quod praedicatur proprie de aliquo subjecto, praedicatur de eo secundum rationem alicujus praedicati quatuor praedicatorum, 1. Topic. cap. 3. vel sub ratione alicujus quinque Universalium, sic dicendo : Albedo est color ; A non est praedicatio, nisi ut definitio, quia Philosophus definit definitionem, dicens quod Est oratio indicans quid est esse rei, sed illa indicat totam quidditatem albedinis, quod aliud non sit verum, quia accidens est per se sensibile, et sic ejus species abstrahi potest, et cognosci prius quam aliqua substantia cognoscatur. Item, tunc sequitur, quod in definitione ejusdem accidentis, essent ponenda multa subjecta, quia oportet primum et proprium poni, ex 7. hujus, t. c. 17. et infra, et subjectum generis et differentiae secundum te, quia tota ratio dependet secundum te.
Item, ratio quam significat nomen, est ejus definitio 4. hujus, t. c. 28. Sed nomen accidentis non significat subjectum: ergo subjectum non debet poni in ejus definitione. Dicitur, quod verum est, tamen accidens in concreto dat intelligere subjectum, et illud cointellectum poni debet. Contra, tunc in definitione accidentis abstracti non ponitur, quia non dat intelligere subjectum aliquo modo, et talia sunt verius in genere accidentis ; et sic habetur propositum, quod in definitione accidentis, quod est maxime accidens, non debet poni subjectum. Item, ad principale, si sic ; ergo haec nugatio, nasus simus. Probatio consequentiae, quia ad videndum nugationem, ponenda est ratio pro nomine, sed posita ratione simi, habetur nasus, nasus cavus.
Item, potest esse sine subjecto; ergo subjectum non debet poni. Probatio antecedentis, quidquid potest causa superior cum inferiore, potest per se; sed cum inferiori potest facere accidens esse per se, ergo sine eo potest. Probatio primae propositionis, perfectum simpliciter est, quod non habet aliquam excedentiam: sed si prima causa cum secunda possit facere, quodnon possitprimaperse, habet excedentiam, quia ipsa cum causa secunda excederet seipsam solam. Item sic, aliqua accidentia dicuntur separabilia, possunt ergo illa separari, et per consequens definiri per se. Item, 8. Physicorum, t. c. 37. et inde, si contingit recipere movens et motum simul, et movens per se, ergo et motum per se ; similiter hic de substantia et accidente.
Dicitur, quod est primum, quia debet poni in definitione aliorum omnium, sicut enim convenit aliquibus quod quid est, sic definitio. Sed accidentia non sunt entia, nisi quia entis ex 7. hujus, t. c 2. et si sic, non habent quidditatem, nisi quia illius entis, nec definitionem: ergo in definitione eorum debet poni substantia.
Aliqui dicunt, dictum Philosophi esse verum non de entitate naturali accidentium, sed de entitate aptitudinali accidentium: tunc aptitudinaliter omnia accidentia definiuntur per substantiam, non actualiter, nec secundum entitatem naturalem. Tamen secundum Philosophum non possunt aliquo modo esse, nisi in substantia, et ideo simpliciter et absolute entitas omnis quam possunt habere, est a substantia, quia nec separantur secundum Philosophum, nec habent aptitudinem ad separationem. Similiter illud potest haberi primo Physicor. t. c. 39. contra Anaxagoram. Impossibile est segregare accidens a substantia. Similiter 7. hujus, t. c. 47. contra Platonem cap. penultimo, nec ratione, nec tempore possunt esse, etc. Tunc definitur aptitudinaliter per substantiam, ita quod insunt aptitudinaliter substantiae.