REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum formabatur corpus Evae de costa ut de ratione seminali ?
Alens. 2. p . q. 89. m . 5. 6. et q. 93. m. 2. D. Thom. I. p . q. 97. a. I. D. Bonav. hic a. 2. q. I. Richard. a . 2. q. I. Gabr. quaest, unic. art. 2. et 3. Scot. in Oxon. hic q. unica in fine.
Dico quod proprie loquendo de semine, illud dicitur semen, quod in potentia propinqua, et proxime se habet ad formam inducendam secundum Aristotelem 5. Metaph. cap. 6. Quia igitur non fuit potentia in costa, ut immediate ex ipsa fieret corpus mulieris per agens naturale, ideo non proprie potuit corpus formari ex costa per rationem seminalem. Similiter per multas transmutationes adhuc natura non posset formasse totum corpus mulieris ex costa, sed tantum partem corporis; ideo duplici de causa non potuit formari ex costa per rationem seminalem ; tum quia non fuit sufficiens respectu totius corporis ; tum quia non fuit potentia propinqua respectu aequalis partis ; ideo solum improprie potuit dici semen respectu corporis, quia non fuisset conveniens susceptivum animae intellectivae, esto quod illa materia posset ad tantam quantitatem rarefieri, vel non fuit possibile forte materiam costae in tantum rarefieri. Vide Magistrum in littera cap. ultimo.