MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum fuerit sapientia in B. Virgine ?
Post hoc quaeritur de sapientia in speciali.
1. Proverb. XI, 2 : Ubi est,humilitas,
ibi et sapientia. Haec propositio est per se in theologia : ergo ubi major humilitas, ibi major est sapientia : ubi summa, ibi summa. Sed in beatissima Virgine improportionabilis fuit humilitas : ergo improportionabilis sapientia. Minor patet in Evangelio, ubi dicitur : Qui se humiliat, exaltabitur . Quae similiter est per se : ergo qui improportionabiliter aliis exaltatur, etiam aliis improportionabiliter demonstratur humilis : sed beatissima Virgo super omnes choros Angelorum in quartam hierarchiam secundum Hieronymum exaltata, improportionabiliter aliis ascendit : ergo omnium hominum et Angelorum humillima fuit : ergo et omnes in sapientia transcendit.
2. Item, Sapientia est quidam sig. ustus spiritualis primae veritatis per modum summae bonitatis. In gustu autem tria sunt consideranda, ut dicit Philosophus. Primum, quod sig. ustus est quidam tactus. Item, in gustu est discretio gustabilium. Item, ibi delectatio quaedam ex conjunctione gustabilis cum gustante, Et sic tria sunt in gustu, immediata conjun- ctio, discretio, et delectatio. Sed in his omnibus excellit beatissima Virgo gratia doni omnes viatores : ergo in sapientia excellit omnes viatores. Quod autem in tactu sive immediata conjunctione excellit omnes viatores, patet : quia illa conjunctio est per charitatem : ergo ubi major et inseparabilior dilectio, ibi propinquior et indissolubilior et immediatior est conjunctio. Item, Incorruptio facit esse proximum Deo : ergo ubi summa incorruptio, ibi summa conjunctio et proxima. Haec autem omnia fuerunt in beatissima Virgine super omnes viatores. Ergo in tactu et immediata conjunctione excellit omnes viatores. Item, quod in discretione excellat, patet Discretio sig. ustantium fallitur duobus modis. Uno modo ex parte gustabilis propter saporem, vel gustabilium commixtionem, vel similationem. Alio modo propter gustativi organi discursivam infectionem. Et haec deceptio non tantum contingit in corporali, Sed etiam in spirituali ex parte gustabilis, ut quando transfigurat se Angelus satanae in Angelum lucis, et quando affectio naturalis videtur esse spiritualis, vel e converso, tunc saporum est commixtio sive confusio, et generat deceptionem in gustante.
Ex parte autem gustativi, ut quando gustes spiritualis est infectus contraria delectatione, vel ad minus fomitis corruptione, quae sensura spiritualis delectationis impediunt et saporem diminuunt et discretionem pervertunt, ut dicat malum bonum, ei bonum malum, ponens tenebras lucem, ei lucem tenebras . Hic est enim animalis homo, qui non percipit ea quae sunt spiritus Dei'' , cujus Deus venter est, et esse sub sensibus delicias computat, manna fastidiens quod venit de caelo, murmurat pro panibus et alliis et cepe in aegypto, ut patet de populo Israel . Haec autem deceptio vel decipiendi potestas licet secundum magis et minus est in omni viatore, fomitis corruptione aliquo modo remanente : sed haec tamen deceptio sive decipiendi pos-
sibilitas nullo modo fuit in beatissima Virgine, quae per omnia astutias diaboli non ignoravit, et semper ut Virgo prudentissima reprobavit malum, et elegit bonum sine errore, cujus palatum spiri-
tuale a corruptione fomitis sanum et puram fuit et spirituali dulcedine plenum : nihil enim nisi Deum et propter Deum gustavit : et sic gustus ejus spiritualis falli non potuit : ergo in discretione gustus spiritualis omnes viatores excellit. Item, quod in delectatione quae est in gustu spirituali, omnes excellat, patet. Dicit enim beatus Gregorius super Job, quod " sapientia est donum reficiens spe et certitudine " : sed spes et certitudo beatae Virginis est omnibus viatoribus improportionabilis : ergo ejus refectio est improportionabilis, et inaequalis.
3. Item, Inter esurire et esse saturatum medium est comedere : sed unum extremorum, scilicet esurire et sitire justitiam, proprium est viatorum : saturatum esse proprium est comprehensorum : ergo comedere proprie pertinet ad statum medium : sed illum tenet beatissima Virgo : ergo videtur, quod ejus praegustato sit per modum comestionis inter famem et saturitatem