Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
In hac quaestione quinta, quaeruntur quinque, an Deo, viatori, peccatori, brutis, et omnibus frui conveniat?
Contra primum arguitur: Fruitio est respectu finis, quia frui est amore inhaerere alicui rei propter se, et sic amatus amore amicitiae habet rationem finis, sed Deus non habet finem, cum sit ultimus finis, ergo non potest frui.
Contra secundum arguitur quod Viatori non conveniat frui, quia frui est actus amicitiae et non actus desiderii, quia frui est amor amicitiae et non desiderium; sed viator tantum habet actum desiderii respectu ultimi finis, quia desiderium est respectu absentis. Contra tertium, arguitur primo et argumentum clarum est.
Secundo arguitur sic : Qui vult alium uti actu suo, non fruitur eo quia non appretiatur illum ut summum bonum; sed peccator vult Deum uti actu suo, quia vult illum actum esse, ergo vult illum actum esse a Deo cum nihil possit esse nisi a Deo, et per consequens vult Deum uti actu illo, quia Deus tantum utitur omni creatura volendo illam in ordine ad seipsum, et hoc est proprie uti. Caetera patent.