QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Non est de mente Aristotelis accidens in se non habere entitatem praeter entitatem subjecti, alioquin poneret contradictoria in illo exemplo de sono in vacuo ; quia si de essentia accidentis est esse in subjecto, repugnat aliter poni, et sic ponitur et non ponitur. Ad quaestionem resolutio est, substantiam esse priorem definitione accidentibus, quia cadit in horum definitionem, ut habetur q. 1, hujus ; et ratio est, quia cum accidens sit forma, non potest perfecte, et conceptu quietativo concipi, quin exprimatur ordo ad id cujus est forma, et conseI uenter terminus illius ordinis. Vide Anton. A ndream hic q. 3. et Ant. Trombet. q. 1.
Contra, quod non sit intentio Philosophi negare omnem entitatem formaliter ab accidentibus praeter entitatem substantiae actu ; videtur Philos. 4. Phys. text. c. 58. posito quod in aliquo spatio sit tantum sonus, quaerit utrum illud spatium sit vacuum, et. respondet, quod si in spatio potest recipi corpus, vacuum est, si non, non est vacuum. Posito ergo, quod accidens non potest esse sine subjecto, sequitur contradictoria simul vera, videlicet, quod ibi sit corpus, et quod non ; tunc entitas eorum naturalis est per substantiam, possunt tamen actualiter esse sine ea cum aptitudine ad subjectum. Tunc ad propositiones Philosophi, quod nullum potest esse sine aptitudine ad subjectum. Ad aliud contra Anaxagoram, loquitur de causa naturali, quia quaerere segregare naturaliter est impossibile. Contra, definiens minus est ens definito. Respondeo, verum est de parte quidditativa definitionis, non de addito. Item, definitum non videtur ens nisi per definiens: ergo formaliter non est accidens ens, sed tantum per subjectum. Et hoc videtur ex littera, quia entis, etc. Item attributo essentialiter ad alterum, et ei cui attribuitur, non videtur conceptus communis, sicut nec absoluto et respectivo, nec substantiae et accidenti. Ad primum, per definiens additum, non recipit formaliter definitum praedicationem alicujus, alioquin sicut quantitas esset ens per substantiam, ita esset quantitas per substantiam, et creatura ens per Deum; formalis praedicatio est, ubi subjecto ex suo intellectu inest praedicatum, circumscripta a subjecto omni habitudine ad causam extrinsecam, quae non est de quidditate ejus cujusmodi semper est efficiens, et materia in qua. Quod Philosophus dicit, intelligatur de entitate incomplexi, non de praedicatione entis de accidente, nisi forte de causa extrinseca. Ad secundum, si attributum non esset nisi attributio, ita quod respectus non fundaretur in aliquo absoluto, major videtur vera. Quomodo ergo ordo in perfectione ejus, quod praedicatur, non arguit ordinem praedicationis: quaere in quaestione de inhaerentia, etc. de hoc.
Ad primum argumentum principale, quod illa ratio per genus et differentiam non est definitio, metaphysico loquendo, quia non exprimit quidditatem omnino, et perfecte, quia non exprimit aptitudinem ad substantiam, nisi addatur substantia. Ad illud in contrarium dicitur, quod Logice loquendo, praedicatur ut definitio, quia Logicus concedit definitionem ex genere et differentia solum, non metaphysico loquendo, quia non exprimit cujus est, cum tamen secundum se non dependeant. Aliter sic, quod reducitur ad aliquod illorum, sicut ista : Homo est substantia sensibilis, non est genus, nec differentia, etc. et ideo dicitur quod reducitur ; tamen non est vera definitio hominis, quia non exprimit complete totam essentiam illius, quod tamen pertinet ad definitionem. Ad aliud, quod accidens completive non intelligitur sine subjecto. Ad illud de specie, dico quod cognitio illa accidentis non est complete distincta, sed confusa: sed quando cognoscitur cujus est, cum illis conditionibus, est cognitio definitiva et distincta. Ad tertium dicendum, vel quod genus et differentia, et species habent idem subjectum: vel differentia et species habent idem subjectum: et genus habet communius subjectum, sed illud non debet poni, quia illud subjectum communius intelligitur in subjecto speciei, quod est inferius. Ad aliud, quod non est propter modum significandi concretum, quod subjectum debet poni, quia accidens secundum se dependet, saltem aptitudinaliter, et non est ens nisi sic dependeret?: ideo ponitur subjectum ad hoc, quod complete definiatur, propter ipsam rem signatam. Ad aliud, quod non est nugatio. Adprobationem, latet, dicit Philosophus, quia rationes non sunt certae, quia nasus non est de per se in intellectu simi. Contra, tunc non differret dicere nasus simus,et nasus cavus,et tunc idem simus et cavus. Consequens est falsum, quia tolle aequalia, quae relinquentur sunt aequalia. Ad hoc, quod simum non habet intra intellectum suum per se, nasum, sed licet non significet hoc, tamen non est idem simum et cavum, nec dicit simum tantum cavitatem, quia simum dicit aliquam certam habitudinem ad nasum. Ad aliud de prima causa, concedo conclusionem. Ad aliud, accidens est separabile, dico quod non est separabile, quia potest separari, et esse per se sine subjecto, sed quia corrumpitur post separationem, et alia inseparabilia, quia non possunt non esse subjecto existente. Ad aliud, quod argumentum est a minori, quia magis potest movens esse per se, quam motum, cum motum dependeat a movente, ideo valet argumentum ; sed in proposito non valet, quia arguitur per locum a minori affirmative. Convenit enim reperire substantiam, et accidens simul, et substantiam per se; ergo et accidens, non valet; substantia potest esse, per se quod magis videtur, ergo accidens quod minus videtur, sed est consequens.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio quarta de prioritate substantiae definitione respectu accidentis, t. c. 4. quae satis clara est, et correcta, sed in decisione tanguntur dicta aliorum. Quaere Henric. et alios, quos supra notavi hic, et hunc 12. d. 4. q. 1. et in Praedicamentis, q. 8. et in 2. d. 1. q. 5. et sequaces moderniores super 1. Physic. et ipsum si invenire valebis. Definitur enim accidens quodcumque definitione Metaphysica et quietativa, nedum aptitudinaliter, imo actualiter; nedum in concreto, imo in abstracto per substantiam expresse vel implicite, non quin existere possit aliquod saltem sine ipsa actu, sed quia actu semper dependet, et dependens inquantum tale, non complete intelligitur absque dependentiae termini expressione vel cognitione, et ut ejus est, et in ipsa potius quam ab ipsa, requiritur in accidentis definitione substantia, hoc dicit.
Infra ibi : Contra, definiens est minus ens, etc. usque illuic: Ad primum principale, etc. ponitur Extra in aliquibus ; in aliquibus vero originalibus illa argumenta tria ponuntur in pede quaestionis 3. Principalia argumenta, et tres solutiones ad ipsa, ponuntur ad finem quaestionis in principio solutionum principalium. Sic ad primum argumentum principale, verum est de parte quidditativa, etc. sed quomodocumque situetur littera, est satis bona et ad propositum ; ideo, etc.
Quod ibi tangit de causa prima, et de separatione accidentis a substantia, examinabis bene, ut habet in 4. et 2. ubi supra, et in primo d. 2. q. 42. et alibi, et maxime in Quodlib. q. 7. Quaere alios, ut nosti plura addendo hic.
Dico autem materiam, quae est secundum se, nullatenus neque quid, neque quantitas, neque aliquid aliud eorum dicitur, quibus ens est determinatum. Est enim quoddam, de quo praedicatur horum quodlibet, cui est esse alterum, et Categoriarum unicuique. Text. comm. 8.