Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
7. Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti. Ergo ubi est quod promisisti? Distulisti Christum tuum. Quamvis tristitia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos: manet omnino, Deus, quod promisisti; nam Christum tuum non abstulisti, sed distulisti. Huic ergo David, in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur: Distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui. Ubi est enim testamentum vetus Judaeorum? ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Judaeorum quaeris, non est: altare Judaeorum quaeris, non est: sacrificium Judaeorum quaeris, non est: sacerdotium Judaeorum quaeris, non est. Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem ejus. Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti. Destruxisti omnes macerias ejus, quibus eum munieras: quando enim diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? Posuisti munitiones ejus formidinem. Quid est, formidinem? Ut dicatur peccantibus, Si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet (Rom. XI, 21) . Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: omnes scilicet Gentes, per viam, hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta ejus in omnibus gentibus: de ipsis enim dictum est, Partes vulpium erunt (Psal. LXII, 11) . Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura, dolosos et timidos quos terret virtus aliena. Ideo ipse Dominus cum de Herode comminante loqueretur: Dicite, inquit, vulpi illi (Luc. XIII, 32) . Rex qui neminem hominum timet, ipse vulpes non est: leo ille de tribu Juda, cui dicitur, Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9) . Potestate ascendisti, potestate dormisti; quia voluisti, dormisti