PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Et ita invenerit,"
Vigilantes scilicet et sollicitos : quia tales numquam praeveniuntur a morte et a veniente Domino, sed semper praeveniunt, et mortem, et Dominum. Unde , Sapient. IV, 7 : Justus, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit : quia lici t tempore praeoccupetur, tamen praeparatione semper praevenit mortem Job, XIV, 15, dixit Job praeparatus : Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
" Beati sunt servi illi, "
Beatiludine actus perfecti secundum vigiliarum sollicitudinem. Provcrb. VIII, 34 et 35 : Beatus homo qui audit me, et vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Et sic, ideo vigilantes sunt beati.
" Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. "
Ecce secunda ratio a praecautela periculi
Duo autem facit in hac ratione, quorum primum est similitudo praemissa humana in cautela periculi: secundum autem admonitio cautelae sumpta a dicta similitudine.
De primo dicit duo. Praemittit enim assertionem, et secundo supponit similitudinem.
De assertione dicit sic : " Hoc autem scitote. " Quasi dicat: Ex verbis meis, et humana ratione " scitote, " quia quid- quid scitur est verum, et fallere non potest. Proverb. VIII, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum.
" Quoniam si sciret paterfamilias, " qui habet curam gubernandae domus et familiae. Et hu c debet esse similis Doctor et gubernator Ecclesiarum. Matth. XIII, 52 : Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
" Qua hora fur veniret, " qui in nigro, hoc est, in obscuro aufert : quia ille est diabolus qui aufert. Joan. X, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et . perdat. Qui autem improvisus venit, non ut perdat, sed ut secundum merita retribuat, nec est fur, sed in adventu habet furis similitudinem, ille est judex Filius hominis : quia ille sicut fur venit improvisus. Matth. xxv, 6 : Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit. Eccle. IX, 12 : Nescii homo finem suum : sed sicut capiuntur pisces hamo, et sicut aves laqueo conprehenduntur, sic cupiuntur homines in tempore malo. 1 ad Thessal. V, 3 : Cum dixerint : Pax, et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.
" Vigilaret utique, "
Hoc est, oculos et sensus ad lumen aperiret. Et ita vigilal homo de salute sua sollicitus, oculos et sensus ad aeternum lumen aperiendo, et cavendo ne domus corporis sui improvisa morte suff diatur, et thesaurus animae perdatur. Domus enim corporis, domus lutea est, et de facili suffoditur. Job, IV, 19 : Qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. II ad Corinth. V, I : Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, oeternam in coelis.