MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter donum Intellectus fuerit in B. Virgine ?
Post haec quaeritur de dono intellectus, qualiter fuit in Virgine beatissima?
Et videtur, quod similiter medio modo inter viatores et comprehensores :
1. Cum enim donum intellectus sit cognoscere Deum expresse in sua imagine, et inter cognoscere Deum per imaginem et sine lumine cum fidei obscuritate, et cognoscere lumen increatum increato lumine sine imagine, medium sit cognoscere in lumine creato sine imagine, sicut unum extremorum convenit puris viatoribus et alterum comprehensoribus convenit, ita medium ad statum medium pertinebit.
2, Item., Inter cognoscere creatum per
creatum, et cognoscere increatum per increatum, vel e converso : sed tria istorum dividentium reperiuntur, et nihil est vacuum : ergo reperietur et quartum. Puri viatores vident Deum increatum per creatum, id est, per fidem : unde Isa. VI, 1 : Ea quae sub ipso erant replebant templum, etc. Glossa Gregorii : " Cum mens in contemplatione proficit, non id quod ipse est, sed quod sub ipso est, conspicit : Deum enim nemo vidit umquam . Haec est cognitio viatoris. " Comprehensores autem vident Deum increatum per seipsum : vident etiam creatum per increatum, creaturas scilicet in Deo et per Deum, juxta illud : Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum , id est, Deum, et omnia cognoscam in se sicut ipse me cognoscit in se. Ergo cum unum mediorum reperiatur inter haec extrema, reperietur et reliquum, videlicet videre increatum per lumen creatum. Sed cognitio media pertinet ad statum medium : status autem medius pertinet ad beatissimam Virginem : ergo cognitio beatissimae Virginis erit talis, quod cognoscet lumen increatum, non quidem per speciem et imaginem, sed per lumen creatum. Et sic cognoscit increatum per creatum, et illud lumen non erit medium sicut speculum et vestigium vel imago, vel sicut signum est medium inter apprehensivum et signatum, sed sicut lumen solis est medium conjungens visibile ad visum .