IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Movet dubium, utrum ratione creationis, vel potius redemptionis, teneamur adorare Deum ; et respondet si teneatur, praecise summam bonitatem esse rationem adorabitis latria, quaestionem non habere locum. Si vero dicatur requiri praeter summam bonitatem, receptionem beneficii, tunc juxta magnitudinem beneficii tenemur adorare Dominum magis ; et videtur quod major servitus debetur ex redemptione ei, qui ut causa principalis fecit eam, quia per eam accipimus esse supernaturale. Sed Christo, qua homo, ob redemptionem non debemus summam reverentiam, quia non erat,qua homo, causa principalis, sed meritoria ejus.
Respondeo (g) et dico quod etsi ad majus summo non possit aliquis obligari, tamen ex alia ratione potest ad idem multipliciter obligari ; exemplum de religioso vovente castitatem et postea suscipiente Ordines sacros. Ita potest concedi, quod redimere principaliter, vel melius ipsam redemptionem perficere, si est tantum bonum conferens nobis, quantum confert nobis creatio, et per consequens tantam in nobis servitutem exigit ex opere redemptionis, sicut ex opere creationis, tunc ei, qui principaliter effecit redemptionem, debetur summa adoratio, tanquam ex ratione alia, sed non major adoratio illa, quae sibi debetur ex creatione, quia summa debebatur ex creatione.
Et istud est verum, si aliquod bonum communicatum creaturae sit ratio colendi conferentem ut dominum, et non ipsa bonitas intrinseca conferentis, puta si per impossibile essent plures dii, et unus creasset nos, et non alter, si teneremur unum adorare, scilicet creatorem, et non alium, qui non creasset nos, tunc bene potest dici, quod si per efficientiam redemptionis collatum sit tantum bonum, quantum per creationem, tanta servitus debetur ratione redemptionis toti Trinitati, quae principaliter effecit istam redemptionem, quanta ratione creationis, eo quod istae sunt distinctae rationes, propter quas debetur sibi adoratio, patet. Si autem summa bonitas intrinseca Deo est ratio adorandi, cum ista non sit alia et alia propter alium et alium effectum collatum creaturae, non sunt plures rationes adorandi Deum, quotcumque beneficia nobis conferat.
Si teneatur istud secundum, tunc argumentum applicatum ad Christum, ut redemptorem, non concludit, quia illa natura in qua exercuit opera redemptionis, non habet istam bonitatem infinitam intrinsecam, qualitercumque ipsa esset ratio vel principium conferendi nobis maximum bonum.
Si autem teneatur primum, scilicet quod non tantum bonitas intrinseca sit ratio adorandi, sed ipsa ut communicativa maximi boni in nobis, et hoc primarie ex se et propter se, et non propter aliquam retributionem, secundum illud Psalmi 15. Bonorum meorum non indiges, etc. tunc potest responderi, quod Christus secundum naturam humanam, etsi fuit redemptor, non tamen secundum istam naturam principaliter effecit redemptionem, sed tota Trinitas ; et ita salutem nobis collatam per redemptionem tantum effecit meritorie, ut homo ; non autem debetur summa reverentia ei, a quo non principaliter, sed secundario habemus summum bonum.