REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum in statu innocentiae homo fuisset immortalis ?
Alens. 2. p. q. 89. mem. 5. et 6. et q. 93. merra. 2. D. Thom. I. p . q. 97. a . I. ethic q I. a. 4. D. Bonav. a . 2. q . I. et a 3. quaest, I. Richard. ibidem Gabr. q . unic . a . 2. et 3. Aegid. q . 2. art. 3. Pitigian. incap . 2. Gen. Scot. in Oxon hic.
Circa hanc distinctionem decimam nonam quaeritur primo: Utrum in statu innocentiae habuisset homo corpus immortale? Quod non, nullum immortale indiget nutrimento ; sed homo in statu innocentiae indiguit nutrimento, quia, ut habetur Genes. 2. concedebatur sibi esus cujuslibet in Paradiso, excepto ligno scientiae boni et mali, et sicut nutriebatur, sic aliqua pars materialis deperdebatur ; aliter enim fuisset Adam immoderatae quantitatis, cum fuisset formatus perfectae quantitatis ; igitur aliqua pars fuit fluxibilis, et similis ratio est de toto et de parte ; igitur totum fuisset corruptibile.
Item, omne generabile est corruptibile, per Philosophum 1. Caeli et Mundi, text. comm. 102. et ratio est, quia non est majoris virtutis active rem corrumpere quam ipsam producere ; sed in statu innocentiae fuisset generatio ; igitur potuisset fuisse corruptio.
Item, nullum violentum perpetuum, primo de Caelo, text. 18. sed duo contraria simul sunt in tali corpore mutuo activa ; igitur ibi conservantur violenter.
Oppositum, ad Rornan. 5. per peccatum intravit mors, etc. igitur prius non fuit homo mortalis.