First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
LITTERAE 9 Figlio Nòstro, a tutto il vostro Clero e popolo 1' Apostolica^ No- stra benedizione.
EX S. CONG. I DTJLGENTIARUM 91
EX S. GONG. INDULGENTIARUM 9a oltraggi ehe loro si fanno spe- cialmente colle bestemmie.
310 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X ACTIS CONSISTORIALIBUS o l i
312 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
314 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X S . C . INDULGENTIARUM 34i
ient la plus iuste impartialité de Son verdict.
452 A VENIONEN. ET VALENTINEN.
EX- ACTIS CONSISTORIALIBUS 571
Altera personarum classis quae in
est, scilicet matrimonii libertatem tueri, tum quia genus masculinum foemineum complectatur.
ductionem de loco in locum esse conditionem necessariam, ad hoc ut raptus crimen constituatur.
257 » tunc enim tamquam fautor poenis » raptus obnoxius fieret ».
favorem dederint, seu cogentibus in vetitis actionibus cooperantes.
quominus vetitus actus - perficia- tur, aut de violentia habita testi- monium ferant.
modo suspicata, monasterium' de- serit.
qui sub ìege non cadit, cum le- gislatores illum non expresserant.
actiones quae in Tridentino Capite excommunicatione plectuntur, sunt auctoritativae et potentiales?
constituto, vel ex Pontificis Romani dispensatione et facultate.
cuius Dioecesi pater traxit origi- nem.
380 discordare reperitur ab Constitu- tione Apostolicae Sedis.
LITTERAE 175
magnopere cavere Ecclesia solet tit ad amplexandam fidem catho- licam nemo invitus cogatur, quia quod sapienter Augustinus monet, credere non potest homo nisi volens (1).
Simili ratione nec potest Ecclesia libertatem probare eam, quae fastidium gignat sanctissimarum Dei legum, debitamque potestati legitimae obedientiam exuat. Est enim licentia verius, quam libertas: rectissimeque ab Augustino libertas perditionis (2), a Petro Apo- stolo velamen malitiae (3) appellatur: immo, cum sit praeter ra- tionem, vera servitus est: qui, enim facit peccatum, servus est peccati. (4) Contra illa germana est atque expetenda libertas, quae si privatim spectetur, erroribus et cupiditatibus, teterrimis do- minis, hominem servire non sinit: si publice, civibus sapienter praeest, facultatem augendorum commodorum large ministrat : rem- que publicam ab alieno arbitrio defendit. - Atqui honestam hanc et homine dignam libertatem, Ecclesia probat omnium maxime, eamque ut tueretur in populis firmam atque integram, eniti et contendere numquam destitit. - Revera quae res in civitate plu- rimum ad communem salutem possunt: quae sunt contra licentiam principum populo male consulentium utiliter institutae ; quae summam rempublicam vetant in municipalem, vel domesticam rem importunius invadere : quae valent ad decus, ad personam hominis, ad aequabilitatem iuris in singulis civibus conservandam, earum rerum omnium Ecclesiam catholicam vel inventricem, vel auspicem, vel custodem semper fuisse, superiorum aetatum monumenta te- stantur. Sibi igitur perpetuo consentiens, si ex altera parte liber- tatem respuit immodicam, quae et privatis et populis in licentiam vel in servitutem cadit, ex altera volens et libens amplectitur res meliores quas dies afferat, si vere prosperitatem contineant huius vitae, quae quoddam est velut studium ad alteram eamque per- petuo mansuram. - E r g o quod inquiunt, Ecclesiam recentiori ci- vitatem invidere disciplinae, et quaecumque horum temporum in- genium peperit, omnia promiscue repudiare, inanis est et ieiuna calumnia. Insaniam quidem repudiat opinionum : improbat nefaria seditionum studia, illumque nominatis habitum animorum, in quo initia perspiciuntur voluntarii discessus a Deo: sed quia omne, quod verum est, a Deo proficisci necesse est, quidquid, indagando, veri attingatur, agnoscit Ecclesia velut quoddam divinae mentis vestigium. Cumque nihil sit in rerum natura veri, quod doctrinis
(1) Tract. X X V I in Ioan., n. 2. (3) I Petr. I I , 16.
(2) Ep. CV ad donatistas c. I I , n. 9. (4) Ioan. V I I I , 34 .