MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter donum consilii fuerit i n Ipsa?
Post haec quaeritur de dono consilii, qualiter et ipsum fuerit in beata Virgine? quod et similiter excellentius videtur per hunc modum :
1, Joan, ii, 20 : Vos unctionem habetis a Sancto , et nostis omnia : sed beata Virgo omnibus aliis improportionabiliter plus habuit unctionis: ergo improportionabiliter plus instructionis interioris : ergo donum consilii habuit aliis improportionabiliter, ete.
2. item, Joan. XVI, 13 : Cum venerit Spiritus veritatis,docebit vos omnem veritatem : sed beatissimae Virgini Spiritus sanctus venit improportionabiliter et om-
nem veritatem docuit, juxta id, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi , etc. Ergo improportionabiliter prae aliis docuit eam omnem veritatem.
3. Item, Dominus in Evangelio : Jam non dicam vos servos... Vos autem dixi amicos , etc. Ergo revelatio secretorum effectus est dilectionis : sed in beatissima Virgine improportionabilis fuit dilectio respectu omnium. : ergo improportionabilis revelatio secretorum respectu cunctorum fuit : ergo, etc.
i. Item, Si omnium secretissimum, incarnationis scilicet mysterium, ipsi soli revelavit ad plenum : ergo et nullum aliorum minus secretorum ignoravit, 5. Item, Ut dicit Philosophus, ad illum pertinet motus cui sit nuntiatio : cujus enim est operari, ejus est et cognoscere : ergo cujus prae omnibus et super omnes est operari, ejus prae omnibus et super omnes est operanda cognoscere : .sed beatissima Virgo fuit perfectissima consiliorum observatrix super omnes viatores : ergo et cognitionem consiliorum suorum super omnes habuit : hoc autem est donum consilii : ergo donem consilii habuit super omnes.
6. Item, Exod. xii, 10: Non remanebit quidquam ex eo usque mane : si quid residuum fuerit, igne comburetis. G lossa : " Quod ex agno remanet, igne comburimus, quando hoc quod de mysterio incarnationis ejus intelligere et penetrare non possumus, potestati Spiritus sancti reservamus. " Ex ista auctoritate videtur, quod mysteria divina in statu viae non possumus ad plenum rimari et penetrare : sed debent Spiritui sancto quaedam reservari. Ex alia parte videtur, quod nihil de veritate mysteriorum maneat indiscussum, et quod nullum verbum Domini revertatur ad ipsum vacuum quod a nullo fuit intellectum, juxta illud Isaiae, lv, 10
et 11 : Quomodo descendit imber ei nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et facit germinare eam, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non reverietur ad me vacuum, sed faciei quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Ex hoc videtur, quod super communem statum viatorum sit perfecta cognitio mysteriorum omnium et divinorum eloquiorum. Et cum reperiatur in aliquo revelatio omnium secretorum, haec autem debetur maxime familiari et maxime amico et maxime sapienti, hoc autem totum est beatissima Virgo, quae est familiarissima, utpote Dei Filio amicissima et prudentissima, de qua liber amoris, qui est Cantica Canticorum, et liber Sapientiae exponuntur, ita ut ea quae de ipsa sapientia dicuntur, de ipsa intelliguntur : in sapientia autem perfecta nulla ignorantia secretorum: ergo videtur, quod beatissima Virgo perfectam cognitionem omnium secretorum habuit universaliter, utpote universalis consiliatrix : alii autem viatores omnes particularem, utpote nuntii diversi ad. diversa nuntia destinati .