Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Posita descriptione fruitionis, concludit: Primo voluntatem divinam frui simpliciter necessario, (tamen cum libertate essentiali, de quo infr. d. 10.) et per se primo. Secundo voluntatem beati frui simpliciter per se, sed non primo, id est, a se, libere tamen ut habet 4. d. 49. q. 6. Tertio voluntatem justi viatoris frui simpliciter, sed non immobiliter neque primo. Quarto voluntatem peccantis mortaliter non quietari in suo objecto, et si dicatur simpliciter frui erit fruitio inordinata ipsemet peccans est objectum suae fruitionis.
Ex his ad propositas (a) quaestiones, dico quod frui nihil dicit nisi actum inhaerendi objecto propter se, quem concomitatur delectationis quietatio: sive qui est ipsa quietatio, hoc est actus ultimate terminans potentiam, inquantum potentia seipsam terminat actu suo, ita quod de ratione fruitionis si dicit actum, non videtur esse quod ipsa quietet potentiam quantum est ex parte objecti, sed quantum est ex parte potentiae, objecto propter se inhaerentis.
Dico ergo, quod voluntas divina fruitur simpliciter et necessario, et per se primo. Voluntas creata beata fruitur simpliciter, et perpetuo et per se, sed non primo. Voluntas viatoris justi fruitur simpliciter et per se, sed non immobiliter neque primo. Voluntas peccantis mortaliter fruitur simpliciter quantum est ex parte voluntatis quietantis seipsam, quoniam quietatur in objecto quod propter se amat, sed non simpliciter quietatur quantum est ex parte objecti, nec frui illud requirit, sed quia objectum non est de se quietativum sicut potentia actu suo se quietat in ipso, ideo est fruitio inordinata.
Sed tunc est dubitatio (b), quo objecto peccans mortaliter fruitur, an scilicet actu suo, an objecto sui actus.
Respondeo quod communiter fruitur seipso, quia objectum actus sui amat amore concupiscentiae, et per consequens aliquid aliud amat amore amicitiae, quia omnem amorem concupiscentiae praecedit amor amicitiae. Illud autem aliud est ipsemet, cui ut amato amore amicitiae appetit illud objectum, unde non fruitur objecto sui actus, nec per consequens ipso actu super quem non oportet primo reflecti. Haec est sententia Augustini de Civit. Dei lib. 14. cap. 28. et super Gen. lib. 11. et c. 22. quod duas civitates fecerunt duo amo res : Civitatem Diaboli, amor sui usque ad contemptum Dei, Civitatem Dei, amor Dei usque ad contemptum sui; ergo prima radix ibi est quod peccans fruitur se.