QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Probat exquisitis rationibus, et juxta mentem Philosophi, materiam esse entitatem positivam seu actum entitativum, de quo fusius agit 2. d. 12. q. 1. per totam, contra Albertum negantem duas entitates positivas in ente generabili, et contra alios negantes, materiam esse potentiam subjectivam, vel habere propriam existentiam. De eodem etiam agit 1 Phys. q. 19. 20. 24. et 2. Phys. q.7.
Contra, est principium per se, ex 1. Physicorum, text. com. 52. etper se causa ex secundo, t. c. 28. et inde, illud 5. hujus, t. c. 2. et 2. hujus, t. c. 5.
Responsio, quod transmutatio fecit scire materiam : omne enim naturale agens respicit passum, in quod agat ; sicut ergo in transmutatione accidentali transmutans transmutat aliquid manens, ab uno termino in alterum (albedo enim non fit nigredo, sed album prius fit nigrum) ita in generatione, generans transmutat aliquid a forma in formam, illud dicitur materia-Haec ratio Aristotelis 1. Phys.t. c 60. id est, de Generatione, et 2.t.c.6. et 12. Met. cap. 1. text. c. 6. et alibi pluries .Respondetur,corrumpendum est in quod agens agit, sed ultimo instanti totum mutatur in totum ex 1. de Generatione, t. c. 24. Contra, prius naturaliter corrumpendum non est, quam genitum fiat: ergo si nihil corrumpendi manet in illo nunc, in quo generans generat ; generat ex nihilo, nec in aliquid agit. Responsio, non de aliquo subjective, sed ex aliquo initiative, ut ex termino a quo, Deus utroque modo ex nihilo. Contra, agens habens in virtute sua causativa totum effectum, non minus illum producet, licet aliud non ponatur, quo posito magis debilitatur vis agentis quam fortificetur: sed per te generans habet in virtute sua effectiva totum effectum, quia nihil ejus praesupponit, per actionem autem in contrarium corrumpendum, debilitatur ejus virtus activa, non fortificatur. Confirmatur ratio, quia agens naturale potens in aliquem totum effectum, de necessitate illum faciet, non impeditum ex 94. cap. ext. com. 10. et inde, non autem impeditur ignis generare ignem, in quem potest totum, ex datis, quia illa aqua non est praesens, magis autem impediretur si esset praesens. Item, aliae congruentiae ponuntur, quod est unum primum potentiale, quia in causis materialibus est ordo essentialis, sicut in effectibus ex 2. hujus, text. com. 5. et inde, primum potentiale videtur esse respectu primi actus. Item, nulla generatio passiva erit naturalis, quia nullus appetitus praecessit ad terminum generatum, nam forma corrupta non appetit illum, quod patet, quia tunc appetisset suam corruptionem ; imo nulla est generatio, quia nulla privatio, quae possit esse terminus a quo. Privatio enim non est nisi in apto ad habitum, inter formas autem disparatas non est per se generatio, quia est ex non subjecto in subjectum. Item, quodlibet esset, intrinsece loquendo, aeque incorruptibile. Nam ita for ma aeris nititur salvare se, nec esft in aliqua aptitudine naturali ex se ad non essendum, ut videtur, sicut forma caeli; aer autem est per te tantum forma, si dicatur, aerem habere contrarium, et caelum non, nihil ad B, quia contrarium non facit, quod illud habet aliquod intrinsecum principium, quo est corruptibile, et haec videtur esse ratio Aristotelis in 7. c. 5. quod omne generabile habet materiam, possibile namque esse et non esse, quo autem aliquid est tale scilicet intrinsece, est materia. Quia tamen materia dicitur esse in potentia, intelligendum, quod aliquid dicitur in potentia dupliciter. Uno modo, ut terminus potentiae, sive ad quod est potentia, ut albedo generanda. Alio modo, ut subjectum potentiae, sive in quo est potentia, ut superficies dealbanda. Qui dicunt materiam esse primo modo ens in potentia, dicunt eam simpliciter esse nonens, nec videntur aliquo modo salvare intentionem Aristotelis. Tum, quia tale ens non est subjectum transmutationis, sed terminus materia ponitur subjectum. Tum, quia talis potentia numeratur secundum numerum actuum, ex 3. Physic. text comm. 10. materia autem una est respectu formarum oppositarum; secundo ergo modo materia ens est in potentia, et magis quam subjectum accidentis, quia minus habens in se actualitatis, et majoris actualitatis capax ; et ista potentia fundatur in aliquo actu secundum Comment. 3. Caeli, et Mundi, text. com. 25. et 54. et inde, quia recipere non convenit nisi habenti in se prius aliquam entitatem positivam, primum fundamentum omnis realitatis positivae, quid est ?