REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae (et videtur D. Bonavent.) in statu innocentiae hominem non potuisse mori, et rationes hujus.
Dicitur ad quaestionem quod praepositio cum suo casuali aequipollet adverbiali determinationi, ita quod in statu innocentiae aequipollet ei, quod est tunc. Et duplex potest esse intellectus, vel quod impossibile fuit hominem mori tunc, secundum quod homo, tunc refertur ad possibile, vel ad terminum potentiae. Primo modo est iste intellectus, quod homo in statu innocentiae non habuit potentiam ad mori, et hoc est impossibile, quia cum postea moriebatur, certum est quod prius habuit potentiam, quia per peccatum nulla potentia fuit sibi data positiva, quam prius non habuit. Secundus intellectus, ut ly tunc, componitur cum termino potentiae, ita quod fuisset potentia ad simul esse in natura mors et innocentia, et hoc est impossibile, quia ista sunt repugnantia, et praeter hoc paena non fuit ante culpam, mors autem paena est. Sicut igitur album possibile est esse nigrum in sensu diviso, sic possibile fuit hominem mori, sed non simul sicut in sensu composito.
Quare autem non starent simul mors et innocentia.
Dicunt aliqui quod propter plenum dominium animae super corpus, non fuisset improportionabile animae.
Alii dicunt quod nihil intrinsecum sufficit ad immortalitatem, ideo dicunt quod per donum supernaturale fuisset immortalis, ut per justitiam originalem.
Quantum igitur ad primum membrum, dico quod potentia fuit ad mori stante innocentia, quia non fluxit aliquid ex innocentia in corpus, quo fuit impossibile mori, quia actio naturalis agentium intrinsecorum et extrinsecorum, non auferebatur per innocentiam ; igitur nihil repugnans morti aderat per innocentiam. Ideo dico quod in statu innocentiae homo habuit potentiam ad mori, sicut postea manifeste apparuit, et habuit potentiam non mori ; potentia ad mori nunquam fuisset reducta ad actum, si stetisset.
Illud declaro, quod natura post lapsum est corruptibilis a corruplivo intrinseco vel extrinseco. Primo modo, vel propter actionem contrariorum in virtute, secundum quod calidum agit in humidum, vel quod careat nutrimento, vel quod habeat abundantiam vincentem naturam. Secundo modo est dispositio corruptiva continentis naturae lapsae, et violentia illata penitus extrinsece. Prima causa corruptionis post lapsum est actio contrariorum in virtute, quae est in nobis, secundum Aristotelem de Juventute et Senectute, et libro de Morte et Vita.
Ulterius dico, illa causa ita bene fuisset in statu innocentiae, sicut nunc, quia cum innocentia stat compositio corporis ex contrariis, quia in statu innocentiae non fuit homo Angelus. Neque posset dici quod fuit tunc immortalis propter proportionem humorum, et quod sic fuisset ablata qualitas contraria activa, vel forma elementaris quantum ad gradum intensum, secundum ponentes elementa manere in corpore. Quia quod est maxime proportionabile animae intellectivae, est magis corruptibile ab intra, quam minime proportionabile, quia minera minime est corruptibilis ab intra, et tamen maxime improportionabile animae ; igitur a causa intrinseca fuisset corpus corruptibile tunc sicut nunc, etsi aliquantulum tunc potuisset diutius mansisse.
Praeterea, dupliciter fuisset corruptibile ad intra sicut modo, quia pars organica agit in partem aliam, et ab ea repatitur. Alio modo, quia in quacumque parte calor naturalis agit in humidum radicale, et sic per accidens consumit se per exhalationem, sicut ignis in lychno. Tamen secundum ponentes quod agens et patiens separantur subjecto, non est facile quomodo forma potest agere in suum subjectum. Meliori tamen modo, quo potest salvari dictum commune, videtur esse ponendum quod pars habet certum periodum, et quandiu potest agere et resistere corrumpenti, dicitur pars secundum speciem. Postea cum in agendo tantum debilitatur quod non potest ulterius agere, sed incipit fluere, dicitur pars secundum materiam, et sic si prius sunt secundum formam, postea dicuntur secundum materiam. Illa igitur, quae est prima causa corruptionis in nobis post lapsum, fuisset in statu innocentiae.
Aliqui tamen dicunt quod illa causa non fuisset tunc, quia ut habetur Genes. 3. quando Deus expulit Adam de Paradiso, dixit: Ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum. Igitur per lignum vitae potuisset fuisse restauratio illius perditionis, quae fit per actionem calidi naturalis in humidum radicale.
Contra, nutrimentum quod convertitur, in principio est dissimile, et in fine simile, primo de Generatione , text. 33. Principium illud activum convertens nutrimentum sumptum de ligno vitae, fuisset agens Physicum ; igitur in agendo fuisset debilitatum ; igitur non potuit restaurare prius, quam fuerit activum in instanti restaurationis. Igitur fuisset debiliusin sumendo de ligno vitae, et tandem sequitur mors, sicut vult Philosophus 1. de Gener. text. 42. de vino lymphato, quod tandem sequitur corruptio.
Dico igitur quod quilibet potuisset mori, tamen quilibet fuisset translatus,antequam virtus sua fuisset improportionabiliter debilitata ad hoc, quod anima esset in corpore. Et illa translatio fuisset justa, ita tamen quod non simul fuissent translationes, sed successive. Quia si omnes stetissent usque ad ultimum hominem transferendum, tunc primus, si continue mereretur quamdiu viveret, semper regulariter esset beatior. Contrarium est manifestum, quia adhuc beata Virgo non fuisset prima mulier, et tamen fuisset beatior quam aliqua alia. Si autem primus homo meruisset ad certum terminum, nihil ultra, sed in illo staret, expectando ultimum transferendum, non fecisset sibi Deus justitiam cum misericordia, quia cum quis plene meruit gradum beatitudinis, quem debet habere, non esset justitia quod per momentum careretillo. Sic igitur stant simul, quod nullus fuisset mortuus, et tamen quilibet potuisset mori.