First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
176 MEDIOLANEN.
Ecclesia et extincta remansit auctoritate superioris, causa cognita, et tunc ait, amplius non durat; quia sicut colle- gium erectum fuit auctoritate superioris, ita et eadem au- ctoritate potest extingui et removeri, aut vero defuit et ces- savit per aliquem casum accidentalem , veluti morte cano- nicorum vel oppressione hostium et similibus, et tali casu collegialitas semper durare censetur in habitu, etiamsi in actu vel usu per quodcumque longissimum temporis spatium, ut distinguit post Glos, in cap. statutum de Elect. in VI. Barbosa De off. et pot. Parochi par. 1, cap. 2> n. 2 ».
Ita quoque Baldi in Mar g. ad Innoc, verbo Civitas, ubi haec disserit « Civitas, collegia, ecclesia, omnia ista possunt destrui auctoritate superioris, causa cognita, et tunc perdunt omnia privilegia civitatis et collegii, si autem de facto opprimatur a praedonibus, latronibus vel tyrannis capiatur et destruatur, Monasterium, Ecclesia, vel Civitas, tamen sine ullo corpore materiali vivit quodam intellectu, et exstat anima, ut ita dicam, sine corpore, et retinet omnia privilegia... Et est ratio differentiae, quia quando de iure destruitur, titulus cassatur, sed facti calamitas titulum non aufert nec nomen ».
His omnibus, prosequitur patronus, saecularis, diuturna, non interrupta accedit observantia. Ad praesens Praepositu- rale beneficium post praesentationem patroni confertur, prout exordio fundationis sequentibusque succedentibus temporibus conferebatur tamquam caput Capituli. Quod importat, nullam mutationem status obvenisse circa consistentiam beneficii.
Praesens Praepositus post regiam praesentationem an- ni 1870 ad Praepositurale beneficium institutus fuit. At exercitium iuris patronatus, si beneficium non extitisset, non posset intelligi. Quo necessario consequitur, non ami- sisse privilegium pontificalium, tamquam legem actu ere- ctionis vel dotationis adiectam perpetuo duraturam, verbis Constitutionis, In Supremae, Clementis VII, scilicet « per- petuo statuimus et ordinamus quod modernus et pro tem- pore existens Praepositus pallium album et rochetum ad instar Episcoporum deferre, nec non etc. ».