MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum donum fortitudinis fuerit in Ipsa f
Post haec quaerit ur de dono fortitudinis. Quod antem fuerit in beatissima Virgine in summo, probatur hoc modo :
1, Quidquid est fortius fortiore, est fortius infirmiore : beatissima Virgo fuit fortior tribus fortioribus omni viatore : ergo ipsa fuit fortior omni viatore. Tres fortiores omni viatore sunt Deus, mors, diabolus. Humilitas beatissimae Virginis Deum superavit quodam-
modo, quando eum de coelis ad terras humilitate deducens, charitate vincula- tum pariter et humiliatum et vulneratum in sua virginitate incarceravit. Unde in Canticis, 1, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Et in Proverbiis, XXXI, 10 : Mulierem fortem quis inveniet?procul ei de ultimis finibus pretium ejus. Ultimi fines sunt divinitas et humanitas maxime a se distantes. Unde fortissima mulier haec fuit quae haec conjunxit. Sic igitur fortitudo beatissimae Virginis rigorem fortitudinis divinae severitatis superavit, de quo, Nume., xxiii, 22 et XXIV, 8 : Cujus fortitudo similis est rhinocerotis, cujus fortitudo in gremio virginis mansuescit. Et sic patet per quem modum beatissima Virgo Bel fortitudinem superavit. Item, secundus fortis est mors, cui nemo mortalium resistere potest. Omnes enim ''morimur, et quasi aquae dilabimur in terram . Hac fortior erat beatissima Virgo, quae mortem destruxit : sicut enim mors
intravit per foeminam, quae vitam destruxit, sic et vita rediit per beatam Virginem, quae mortem destruxit. Et ita beatissima Virgo fuit destructio mortis, et ita fortior fuit morte. Tertius fortis est diabolus, de quo dicit Job : Non est super terram potestas qnae comparatur ei . Beatissima Virgo fuit illo fortior, juxta illud : Ipsa conteret caput tuum '' etc.
2. Item, Actus fortitudinis essentialis est inseparabiliter adhaerere Deo. Beatissima Virgo adhaerebat Deo inseparabiliter, omnes alii separabiliter. Ergo fuit aliis fortior improportionabiliter.
3. Item, Actus fortitudinis est terrenas cupiditates non tantum opprimere, sed penitus oblivisci : hoc autem non contingit in aliquo viatore in via interim quod fomes aliquo modo viget sed solum in ipsa minime potuit in qua fomes exstinctus fuit : ergo habuit actum fortitudinis per modum patriae et super omnem viatorem sine proportione .