In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Negat pretium dandum pro Sacramento etiam in extrema necessitates idem absolute ait Alens. 2. part. q. 187. m. 3. art. 1. D. Thom. hic. q. 2. art. 2. et d. 25. q. 3. art. 2. et 2. 2. q. 103. art. 2. ad 1. Aragon. ibi. Rich. i. d. 25. art. 3. q. 1. Palmi. q. 8. licet tamen aliquid dare pro redimenda vexatione, sicut et pro labore et materia, non aliter, et sic intelligendus est Doctor. Si enim minister negaret dare Sacramentum, nisi alius paciscatur de emendo spirituali ejus, nullo modo est sic accipiendum, et multo minus sic petendum, quia hoc est intrinsece malum.
(c) Ad tertium, dico quod si ille nullo modo vellet baptizare, nisi pro actu baptizandi recipiat pretium, et sic sit perfecte simoniacus, quia vendens Sacramentum, nullo modo recipiendus est Baptismus ab eo ; neque pro adulto, quia peccaret mortaliter, et non obligatur ad recipiendum Sacramentum, quando non potest recipere sine peccato mortali; neque pro parvulo suo, esto etiam quod nullus esset qui vellet baptizare in provincia.
Et si arguas, tunc exponit parvulum suum periculo damnationis? Respondeo, baptizet ipse si possit, utpote si non est mancus, vel mutus: vel si non possit invenire aliquem in baptizando parvulum suum, nisi emendo Baptismum, debet dimittere parvulum mori sine Baptismo, quia non sunt facienda mala, ut inde veniant bona, ad Rom. c. 3. et quilibet magis debet diligere seipsum quam proximum, et per consequens magis in seipso vitare peccatum mortale, quam in alio damnationem; tamen ille casus de difficili, vel nunquam contingeret, quin sine simonia committenda ex parte baptizandi, vel offerentis parvulum baptizandum, possit Baptismus haberi. Si enim ille Sacerdos vellet vendere aquam suam, et nullo modo aliter concederet eam, potest ipsa emi, esto etiam quod sit consecrata, sed nullo modo habendo oculum ad consecrationem, quia tantum valeret, quantum non consecrata ; sic enim licet vendere calicem consecratum, nullo modo oculum habendo ad emendum, vel vendendum consecrationem.
Si autem Sacerdos nitatur vendere actum baptizationis, potest ille qui offert parvulum emere, non intendens actum illum emere inquantum est sacramentale, sed laborem Sacerdotis in illo actu, sicut conducuntur hodie Sacerdotes ad celebrandum Missas, non ut ipsi vendant, et alii emant actum celebrationis, inquantum est sacramentale, quod absit; sed ipsi vendunt laborem, et alii emunt eum, quia oportet unumquemque de suo labore taliter qualiter victitare et vitam acquirere.