QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Vide Doctorem fusius et clarius solventem haec argumenta 2. d. 12. q. 1. et locis citatis 1. et 2. Physic. Vide etiam in expositione hujus textus, ubi (et hic tangit secunda solutione) bene ostendit textum hunc, non esse Aristotelis assertum, sed opponendo pro falsa parte dictum, vide Anton. Andream hic q. 6.
Ad argumenta, loquitur de dividentibus ens per se, unde sequitur, neque aliquod eorum, quibus ens est determinatum, sic etiam forma non est quid, etc. Si arguitur ut videtur exlittera, quod omnia praedicantur de materia denominative; igitur nulli est idem essentialiter. Respondeo, nec pars de toto, nec e converso praedicatur proprie, sed aliquo modo denominative, etsi non sicut accidentia, quia non denominatione extrinseca alterius generis ; sic ergo materia non est homo, sed humana. Quod autem illud de denominatione nihil valeat pro eis, patet ex 9. cap. 6. text. comm. 12. ubi vult, quod materia denominative praedicetur de composito, et in hoc assimilatur accidenti: ergo non intelligit hoc, quod sit subjectum proprie praedicationis denominativae, respectu omnium aliorum, quia praedicationes denominativae proprie. non convertuntur. Istae autem partes de toto convertuntur, quia et totum de parte denominative praedicatur. Ad totum tamen textum illum est alia responsio, quia illud dicitur opponendo pro falsa parte, quod videtur ex epilogo sequente, sic quidem intendentibiis, et ex adversatione, quia statim arguit ad oppositum, sed impossibile ; quandoque enim consuevit Aristoteles inter argumentum pro et contra, ponere determinationem quaestionis sine aliqua nota solutionis. Ad aliud, sicut esse quantum est conditio concomitans scientem, sed non necessaria ad scire, est autem necessaria ad albedinem, sic entitas actualis est conditio necessaria mobilis, licet forte non proxima, ut habetur 3. Physic. text. com. 9. aes non inquantum aes, sed inquantum potentia statua, movetur, ita quod a subjecto generationis removetur, quod actualis entitas non est sibi necessaria, et intelligatur de completa, quae semper est necessaria mobili praecise sumpto, inquantum mobile. Ad tertium, est actus tantum. Ad primam objectionem de scibili, nonne loquitur ibi Aristoteles de materia in communi, ut est per se principium transmutationis naturalis. Quare magis arguis ex illo dicto de subjecto generationis, quam alterationis? Numquid Aristoteles ante quintum librum de istis mutationibus distinxit, vel de pertinentibus ad ipsas? Dicas igitur propter istam auctoritatem, quod subjectum alterationis est pura potentia, quia non scibilis ; ideo responsio, scibilitas absoluta non est scibilitas completa alicujus, inquantum comparatum. Patet de aere et potentia statua, loquitur autem de materia ibi, ut est principium transmutationis ; haec autem est inquantum capax formae per transmutationem: igitur tunc cognoscitur ut principium, et non ante, quando cognoscitur in analogia ad formam licet aliam notitiam absolutam habeat, vel non habeat, quid ad B? Aliter, propter defectum intellectus nostri, qui ex sensibilibus cognoscit. Primo in formae notitiam inducimur per operationes sensibiles, materia nullius operationis sensibilis est principium, tamen ex formis succedentibus, quae sunt aliarum operationum principia, concludimus illud,quod ad eas habet analogiam, ut receptivum ad receptum. Ad aliud, quod arguit, quod tunc fieri potest ea aliquid inferius.
Respondeo, si vis habere inter quodcumque aliquid et nihil unum, medium, erit illud aliquid vel nihil infimum, quod est in substantia, dum sit aliquid, est infimus actus, et potentialis respectu omnium aliorum actuum. Si vis habere propriam potentiam puram sine omni actu, habebis nihil, sicut si privationem sine subjecto, de hoc in nono, quaest. 1. Ad alia est secundum se diversum, scilicet a forma, non contendatur de nomine, etc.
ANNOTATIONE.
Sequitur quaestio quinta de entitate materiae, text. com. 8. Ubi adverte, qucd in aliquibus originalibus hanc praecedit illa quaestio de prioritate formae respectu compositi et materiae, et recte, quia illa oritur t.c.7. licet etiam t. c. 8. fundari posset, ut notavimus, de ordine tamen parum refert, dummodo veritas habeatur. Eligat lector quam praeponere voluerit, hic ordo satis placet.
Infra in principio solutionis ibi: Hoec raio Aristotelis. etc. adverte, quod quotationes Commentorum non sunt de littera Doctoris, sed quia recte in margine non poterant locari, inseruimus eas litterae suis in locis, ut vides.
Determinatio Doctoris clara et assertiva, quam auctoritatibus, et rationibus, et congruentiis pulcherrime adornavit. Vide 12. dist. 2. copiose hunc et alios Theologos, et super primis Physic. et de Generatione, et alibi de attributis et conditionibus, atque proprietatibus materiae notanter.
Quare si species materia est prior, et magis ens, et ipso, quod ex utrisque prior erit, propter eamdem rationem, text. com. 7.
Quapropter species, et quod ex ambobus, substantia videtur esse magis, quam materia, text. com. 8.