REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Id statu innocentis universalis non evenisset mors, excessu vel defectu cibi, nec a continente disconveniente ; nec ab Angelo, bestia, vel homine vim inferente. Et explicat singula.
De causa secunda corruptionis intrinsecae, scilicet de abundantia alimenti accepti, vel carentia, dico quod stante innocentia in particulari posset mors accidisse innocenti, quia parvuli tunc non habuissent usum membrorum, et sine alimento non diu mansissent ; igitur si alius non dedisset eis alimentum, quamquam ille peccaret, alii tamen morerentur fame, stante innocentia, et eodem modo adultus ; si alius gulosus vi rapuisset cibum suum, et comedisset, et simul plus aequo acceptum nocuisset tunc, sicut nunc. Sed stante innocentia in universali, non fuisset aliquis mortuus ex illa causa, quia si adulti non darent parvulis, ipsi non essent innocentes ; similiter comedens plusquam sufficeret, peccasset.
De tertia causa corruptionis in nobis, quae est dispositio continentis, dico ut prius, quantum ad aliquid, quia si quis posuisset aliquem in ignem, fuisset combustus tunc, sicut nunc. Sed stante innocentia universali, nullus potuisset se, nec alterum ponere in ignem, nec etiam in aquam, nec in terram, quae corrumpunt similiter, quia prohibent respirationem, imo majores custodivissent parvulos, donec scirent se custodire.
Quartum est continens, ut aer, qui non ita sensibiliter corrumpit, illud non multum nocuisset ; quia ipsi fuissent tunc in optima regione, ubi aer est maxime temperatus.
Quintum est corruptio ab extrinseco per violentiam, ut bestia, a qua non fuisset aliquis corruptus, quia nulla fuisset tunc nocens. Sed malus Angelus potuisset, sed non fuisset permissus, sicut nunc posset, et non permittitur omnes corrumpere, quos vellet. Neque fuisset homo corruptus ab alio homine, stante innocentia in universali ; bene tamen potuisset stante innocentia in particulari in moriente, quia bonus pater potuisset generasse malum filium. Sed Deus non permisisset talem malum interficere innocentem, quia vel malum ab habitatione bonorum expulisset, sicut fecit Adam de paradiso ; vel si non, sed simul stetissent, praeservasset bonum a malo.
Ad primum principale, dico quod corpus illud accepisset nutrimentum, et totum potuisset fuisse corruptum, sicut pars, sed prius fuisset translatum. Nec etiam oportet quod quando pars et totum sunt ejusdem rationis, si totum sit corruptibile secundum partes, sit etiam secundum totum, quia elementa sunt corruptibilia secundum partes, et non secundum totum, quia quando ex una parte corrumpitur ignis, ex alia parte generatur.
Ad aliud, concedo quod ab eadem virtute activa, a qua potest quid produci, potest corrumpi, non tamen fuisset tunc corruptum.
Ad aliud, dico quod non fuit aliqua violentia partium in toto, nec qualitatum, quia licet aliquid posset dici violenter pati secundum se consideratum, hoc non est violentum absolute, quia quaelibet pars magis naturaliter est in toto, quam in esse separato, et quod partes sic sint in toto, est naturale toti, licet non pati secundum se consideratae. Ad aliud ad opppositum,dico quod de facto ita est, quod mors intravit per peccatum, praefuit tamen potentia.
Ad rationes primae opinionis, cum dicitur, paena non fuisset ante culpam, dico quod tunc non fuisset mors, sed transferrentur ; quod si non transferrentur, sed sequeretur: mors, quod tunc mors non fuisset paena, quia conditio naturalis rei non dicitur paena ; non enim moritur quis in paenam alicujus malefacti ; ideo paena solum dicitur proprie aliquid inflictum ad puniendum in vindictam malefacti. Unde vult Augustinus 3. de Libero arbitr. Etsi Deus fecisset hominem in miseria, adhuc fuisset laudandus, non enim fuisset vituperandus, eo quod non fecisset sibi injuriam.