PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" A.derant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
Non, dico vobis : sed nisi paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. "
Hic incipit capitulum decimum lertiutn, in quo diversis exemplis construit quod ante docuit.
Dividitur autem in duo. Primo enim exemplis docet, quantum est periculum se non praeparantium ad judicium, et quantus profectus et utililas se praeparantium. In secundo autem sui exemplo ostendit,quod non est atali praeparatione abstinendum : sicut ipse propter metum Herodis, non abstinuit a nostra salute operanda. Quinimo cum sciret sibi in Jerusalem mortem esse praeparatam, illuc venit intrepidus : ut nos adventui suo ad judicium praeparet.
Anterior autem harum partium dividitur in duas : in quarum prima non praeparantium se ostendit periculum : in secunda autem praeparantium se ostendit profectum per similitudines seminis et fermenti, quas inducit.
Adhuc autem prior harum habet duas partes : in quarum prima est periculum se non praeparantium : in secunda vero ostendit longanimitatem et patientiam judicis, ad praeparationem hominis ex- spectantis, per arborem fici, et per mulierem curvam.
Primum autem horum ostendit per duo exempla : quorum unum factum est per malitiam hominis, quam Dominus ordinavit ad suum judicium exsequendum : secundum autem judicio Dei factum intelligitur esse contra eos, de quorum paenitentia spes nulla fuit.
In prima horum tanguntur duo : opportunitas temporis quo exemplum inducitur, et ex exemplo accepta instructio, quo veritas dictorum comprobatur.