MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter donum scientiae fuerit in B. Virgine ?
Post haec quaeritur de dono scientiae, qualiter fuerit in beatissima Virgine?
Et videtur, quod excellentissime hac ratione : Augustinus in libro XIV de Trinitate dicit : " Huic scientiae attribuitur illud tantummodo, quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, generatur, nutritur, defenditur, ro-
boratur. Et ita scire quemadmodum et hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur . " Et ipsius scientiae iste est actus unus scientiae. Alius actus scientiae est abstinere a malo. Tertius est in medio pravae et perversae nationis conversari. Isti tres actus excellentius fuerunt in beata Virgine omni viatore.
Quod primum habuit excellentius, scilicet fidei defensionem, patet per testimonium ipsius dicentis Ecclesiae, imo cantantis : " Cunctas haereses sola interero isti. " Quod secundum actum abstinendi a malo excellentius habet, patet : quia ad minus pulvis venialis peccati omnium aliorum adhaesit pedibus : ipsa autem sola a peccatis immunis fuit, juxta illud. : ''Tota pulchra es , etc. Similiter praesumitur de actu tertio : sola enim super omnes in medio pravae et perversae nationis conversari scivit, quae nihil faciendorum aut fiendorum omisit, et nihil emittendorum fecit, nulli in malo suo communicavit, nulli bonum suum non communicavit.
item, Actus hujusmodi doni sunt in patria, scire Deum in patria colere, et proximi gloriae congaudere : haec autem omnia fuerunt in beatissima Virgine excellentius omni viatore .