Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Bruta non frui, quia non tendunt in objectum ut in irreferibile in aliud, quod explicat exemplo de adamante ; idem a fortiori dicendum esse de inanimatis.
Ad quaestionem penultimam dici potest quod appetitus sensitivus, licet aliqualiter alicui inhaereat propter se, id est, non propter alterum negative, quia non est ejus referre ad aliud, non tamen contrarie, quia non appretiatur objectum ut non referibile ad aliud, ideo abusive dicitur frui propter non relationem, non tamen proprie, quia non irreferibiliter inhaeret. Similiter nec amore inhaeret, quia ejus proprie non est amare. Similiter nec proprie inhaeret, quia non se applicat objecto, sed quasi infigitur vi objecti, quia non ducit se, sed ducitur, secundum Damascenum lib. 2. cap. 24.
Et in secundo dictam parabolam de quietatione corporum, posset dici quod appetitus sensitivus assimilatur ferro quasi adamanti infixo vi adamantis attracto, et sic nec in centro mediate, nec immediate quietatur, nec in aliquo alio vi illa quae esset quietativa in centro, vel intrinseca quietativa quasi in centro, sed tantum quasi vi extrinseci quietantis; ita hic, vis objecti quietat, non autem illa intrinseca quietativa in centro vel quasi in centro, quae est sola libertas quae appetitui sensitivo non convenit.
(b) Ex his patet ad ultimam quaestionem, quia si ab appetitu sensitivo negetur frui proprie, qui tamen magis convenit cum voluntate, cujus proprie est frui quam appetitus naturalis, quia actus appetitus sensitivi sequitur actum cognoscendi, sicut actus voluntatis: non sic autem actus appetitus na--turalis, si quis sit actus ejus, sequitur quod habenti solum appetitum naturalem non convenit frui proprie, imo nec sic abusive sicut competit appetitui sensitivo.