QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum forma sit prior composito et materia ?
Arist. hic c. 3. Themist. 1. Phys. text. 18. Simplic. ibid. text. 52. Averroes Phys.com 4. Alexand. hic text. 7. D. Thom. lect. 2. et 1. p. q. 3. art. 7. Anton. Andr. hic. q. 5. Nyphus. disp. 5. Soncin. g. 18. Fland. q. 4. art. 2. Fons. c. 5. q. unica sect. 1.et2. Zimara Theor. 10.
Quod non composito : Omne per accidens posterius est eo, quod est per se, 2. Physicor. cap. de Casu et fortuna, text. com. 66. forma est hujusmodi respectu compositi. Probatio, fieri est per se via ad esse; ergo illud est per se, quod fit per se, tale est compositum, et forma per accidens, 7. hujus text. com. 22. et 27. Item, compositum praeter entitatem formae includit aliam, scilicet materiae ; illud videtur perfectius ens alio, quod totum illud aliud includit, et aliquid ultra. Quod forma non sit prior materia et magis ens illa, probatio : illa est maxime substantia, quae substat pluribus, et talis est prima substantia in Praedicamentis; sed materiamagishabet hanc rationem substandi quam forma, ergo est magis substantia. Item, posterius essentialiter, non videtur esse sine priori, sed e converso: ergo videtur quod materia non possit esse sine forma, sed e converso.
Item, actus est simpliciter perfectionis, alioquin non attribueretur Deo;ergo cui verius inest ratio actus, illud videtur simpliciter perfectius, forma est primo et principaliter actus ;compositum non nisi per partem est in actu ;materia non nisi participatione, vel denominative. Respondeo igitur, incorruptibilius est perfectius animato corruptibili, non sequitur nisi secundum quid, hoc enim carere, arguitur per rationem causae. Contra, hoc non concludit respectu materiae, quia forma non est causa materiae. Similiter de causa, tibi concurrit ratio partis, non videtur sequi propositum, alioquin idem sequitur de materia. In prima ratione de actu, forte vis est in verbis, distingue actum ut in nono, ut opponitur potentiae, et inest materiae et composito, et non per formam praecise, nisi inquantum illa est in actu tali, nec tunc per eam, nisi ut per causam partialem, ut dicit relationem ad materiam, quid ad B ?
Ad oppositum utriusque est Aristoteles hic.