CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione timoris et intemperantiae secundum relationem ad subjecta in quibus sunt.
Differt autem adhuc timor et intemperantia per comparationem ad subjecta in quibus sunt. Nomen enim intemperantiae et rationem quae secundum nomen est, transferimus per similitudinem quamdam ad peccata puerilia : habent enim quamdam similitudinem pueritia et intemperantia : utrumque enim a causalitate habet motivum et ab humiditate facile mobili in materia a vaporativo spiritu in quem facile vaporat humidum, accipit instrumentum in extensione membrorum ad puerilem concupiscentiam pertinenium : et idcirco unum denominatur ab alio. Quod autem a quo denominetur melius, non differt ad ea quae nunc intendimus, nisi quod hic dicimus, quod secundum rationem est manifestum, quod id quod est posterius secundum naturam, a priori accipit denominationem. Omnis autem homo prius est puer quam concupiscens. Propter quod melius dicitur concupiscentia puerilis, quam pueritia concupiscentialis. Non male autem vide turtranslatum esse per similitudinem dictionis : quia licet apud nos non sit in Latino, tamen in Graeco est idiomate, in quo intemperantia AdminBookmark vocatur quod nomen componitur ab AdminBookmark praepositione quod est sine : et verbo AdminBookmark quod est punio, is : unde acolasia concupiscentia dicitur non punita, hoc est, per paenas non correcta et castigata. Hoc autem nomen optime positum est : quia in. omnibus civilibus oportet puniri eum qui turpia appetit, sicut puer, maxime quando multam habet augmentationem in concupiscentia turpium : talis enim non nisi per paenas revocatur : sicut nec puer a desideriis revocatur, nisi per verbera. Debitum ergo puniri maxime sunt puer et concupiscentia pueri. Etiam sicut intemperati et bruta vivunt secundum concupiscentiam, et appetitus erum in his maxime delectabilis. Hujus autem causa est quam paulo ante diximus, scilicet quod voluntas non repellitur nisi per paenae timorem. Ex quo enim allicitur per delectabile, nunquam ab eodem repelletur, nisi timor paenae delectabili conjungatur. Non ergo corriguntur pueri et concupiscentes nisi puniti.
Et incorrigibiles tam pueri quam, concupiscentes, AdminBookmark vocantur, hoc est, non puniti. Secundum hanc proprietatem linguae Latinae vocantur indisciplinati. Disciplina enim aequivocum nomen est. Disciplina enim dicitur disciplina vel scientia sicut quae denominativa est, in qua oportet discentem credere, quia principia per se nota sunt, vel ex per se notis fidem acceperunt. Propter quod non ro-
gatur ita consensus discipuli : et hoc Graece vocatur foderia vel mechesis. Est etiam disciplina eruditio per difficilia, sicut per verbera, vel paenas, acceptio eruditionis rationalis, et hoc Graece vocatur AdminBookmark . Et hic dicimus indisciplinatum qui sequitur concupiscentias, sive sit puer, sive sit intemperatus. Si igitur in tali disciplina non sit impersuasibilis, ut multum deveniet ad dominans. Dominans autem dicimus, quod suppositum propter sui dignitatem ordinare dicit secundum formam rationis, et non obedienti paenas imponere. Hoc autem dominans vel est ratio in intemperato, vel paedagogus in puero. Tale autem dominans valde necessarium est propter quatuor causas. Quarum prima est, quia appetitus ejus quod secundum naturam delectabile est, insatiabilis est, et non nisi per paenas moderatur.
Secunda causa est, quia talis concupiscentiae operatio undique insipientis est. Insipiens autem est, qui ignorat seipsum, sicut dicit Aristoteles. Ignorat autem seipsum qui propriae rationis ignarus est, concupiscentia claudente et obturante rationis oculum : propter quod brutalis dicitur. Brutalia autem non nisi paenis et verberibus a concupiscentiis avertuntur.
Tertia causa est, quia concupiscentiae operatio et cognitum sibi auget et cognitum cordis ad desiderabile facit affluere : naturalis enim etiam appetitus cognatus est appetitui concupiscentiae in hoc quod uterque est de concupiscibilibus ad naturam pertinentibus. Cognitum autem auget per hoc quod affluere facit desiderium ad delectabile, et ideo non minuitur nisi paenarum oppositione.
Quarta causa est, quia si delectationes magnae sint et vehementer afficientes, et sui vehementia cognitionem cordis percutiant, et fortiter teneant : tunc nullo modo nisi propter paenas avertuntur, ut delectatio in tristitiam per paenarum amaritudinem convertatur.
Puniendae igitur sunt delectationes, et oportet mensuratas esse et paucas quantumcumque possibile est, ut sicut tortuosa lignorum in oppositum curventur, qui sunt incontinentes. Oportet etiam quod rationi in nullo contrarientur. Quod autem rationi in nullo contrariatur, hoc dicimus esse bene persuasibile aratione, et punitum, sive castigatum, vel disciplinatum. Quemadmodum enim oportet puerum secundum praeceptum praedagogi vivere, sic et concupiscere quod est in nobis, oportet consonare rationi ut paedagogo. Ambobus enim, scilicet paedagogo et rationi, intentio una est, scilicet moderatio secundum bonum temperantiae, ad quod paedagogus disciplinat puerum, et ratio concupiscentiam. Temperatus autem ad rationem deductus, concupiscit quae oportet, et ut oportet. Ita enim ordinat ratio concupiscentem et paedagogus puerum. Haec igitur de temperantia a nobis dicta sunt.