MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum donum pietatis fuerit In Ipsa?
Post haec quaeritur de dono pietatis, cujus quidem actus sunt tres : unus est movere ad opera misericordiae : alius est Scripturae non contradicere, sive intellectae, sive non intellectae : tertius est sancta honorare : quia, Matth. v, 4, super illud : Beati mites, G lossa : " Qui pie quaerunt et honorant sancta. "
Omnes isti tres actus fuerunt excellentius in beata Virgine omni, viatore.
De primo actu, qui est movere ad opera misericordiae, patet Pietas enim secundum quod donum est, movet ad opera misericordiae impendenda proximo : quia imago Dei, Pietas vero quae movebat beatam Virginem ad impendendum opera misericordiae, movebat ipsam ad compatiendum et ad impendendum proximo, non quia imago Dei, sed quasi Deus. Sed constat, quod improportionabilis est pietas, quae debetur Deo respectu illius quae debetur imagini ejus. Ergo pietas beatissimae Virginis improportionabilis est pietati omnis viatoris.
Item, Patet de secundo actu, qui est
Scripturae non contradicere, quod est fidei defensio : illa enim omnibus improportionabiliter fidem defendit, quae sola inter omnes in universo mundo haereses vicit.
Item, Patet de actu tertio, qui est honorare sancta. Ipsa enim improportionabiliter sancta honoravit, per quam omnes sancti coelesti gloria sunt honorati et coronati. Unde, Apocal. XII, 1 : Signum magnum apparuit in coelo : mulier amida sole, et luna sub pedibus ejus, ei in capite ejus corona stellarum duodecim. Ipsa enim omnes saucios coronavit, quae causa coronandi omnibus fuit. Unde et alibi, scilicet, Apocal. IV, 9, legitur, quod vigintiquatuor seniores, et quatuor animalia coronas suas mittunt ad pedes sedentis in throno : quia per Christi humanitatem quam de matre contraxit, se contrarios recognoscunt.
Et sic habuit omnes actus pietatis excellentius omni viatore .