QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Formam esse priorem materia et composito, et rationes sunt clarissimae. Vide eum 4. d. 11. q. 3. etQuodl. 9.
Dicendum, quod forma perquam materia et compositum est simpliciter in actu, est prior materia et composito. Quod probatur, quia forma est actus materiae tanquam actuati per formam , compositum vero inquantum compositum est actu per illam, tanquam per partem essentialem, et actus prior est potentia perfectione 9. hujus, quia forma est posterior generatione materia naturaliter ; ergo est prior utroque, et specialiter hoc patet respectu materiae,quia Philosophus probat hoc tripliciter 9. hujus, text. comm. 13. et inde, quia respectu compositi est manifestum. Respondeo, in eodem genere, sive ubi est una generatio, vel generationes ordinatae per se ad unum, videtur consequentia tenere.
Ad primum argumentum dicitur, quod de necessitate est dare aliquod esse formae per se, per quod esse ejus per se sit prior composito, illud non est esse existentiae, quo compositum est per se ens, quia illo forma est per accidens, sicut pars per esse totius. Sed est proprium esse formae, tam quidditativum quam existentiae, et esse illud est esse quo aliquid existit, et secundum illud esse praecedit compositum, et illud esse est simpliciter nobilius esse compositi, tunc forma est ens per accidens. Verum est de entitate, quae est per se compositi, quia forma existit per compositum, tamen est ens per secundum proprium esse. Ad aliud dicitur, quod hoc habet materia a forma, quod substat. Tunc ad formam, quod verum est assumptum, si hoc haberet ex seipso. Sed si hoc attribuitur sibi ab alio, non oportet, imo potest forma magis esse substantia, quae facit materiam sic substare, et ita est.
Contra, tunc materia non haberet subsistentiam potentialem de se respectu omnium formarum, sed variatur substare ejus, sicut variantur formae, et tunc non haberet entitatem propriam.
Ideo aliter dicitur, quod substare (undeest potentia receptiva)non est per se ratio substantiae, quae est maxime substantia. Sed illa ratio substantiae est per se existere separabiliter ab aliis, non dependens ab aliis. Sed illud non convenit materiae, nisi per formam. Et ad dictum Philosophi, quod substantia prima non dicitur talis solum, quia substat aliis, sed quia sistit in se, non dependens, et intelligitur ista comparatio respectu secundarum substantiarum et accidentium, non respectu formae qua subsistit substantia prima. Ad quartum, ubi est ordo prioritatis naturae, quae non est causalitatis, potest posterius esse sine priori, etiam si est causalitatis, dum tamen causalitatem illius, possit alia causa prior supplere, primo modo est in proposito.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio sexta de prioritate formae respectu materiae et totius compositi t. c. et 8 ubi adverte pro primo argumento ibi: fieri est per se via ad esse, etc. quod illa est sententia Philosophi 1. Physic. t. c. 62. et Physicor. t. c. 14. et 1. de Generatione t. c. 18. et quarto Metaph. t. c. 2. et alibi plerumque.
Infra ibi : Item actus est simpliciter perfectionis, etc. usque illuc: Ad oppositum, etc. assignatur Extra, et in aliquibus originalibus ponitur post oppositum, et satis bene.
Inferius in solutione q. ibi : De ista consequentia, etc. usque illuc : Ad primum argumentum, etc. ponitur Extra in aliquibus originalibus, sed littera bona ubique.Vide in Theorematibus, et in 4. d. 11. q. 3. et alibi saepe in doctrina hujusmodi.
Determinatio Doctoris satis assertiva est, et clara. Vide singularissime ad propositum in Quolib. q. 9. Vide etiam in Theorematibus, et in de primo principio, prima etiam q. 3. et 8. d. 1. q. 1. Vide Commentat. 5. Physic. commento 4. et alios ibi, et hic, et pondera consequentiam Arist. in littera hic, et qualiter Doctor interpretatur ipsum paucis et obscure.
Quod tangit infra de ratione substantiae, vide inQuodlibeto q.3. et in primo d. 26. et in 4. d. 12. quaest. 1. et super Praedicamenta maxime apud modernos Scolistas.
Singulum enim non aliud videtur esse a suimet substantia, et quod quid erat esse dicitur singuli substantia. Text. comm. 20.