Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum filii in statu innocentiae fuissent confirmati in justitia?
Anselmus lib. I. cur Deus homo, cap. 18. Alens. 2. p. q. 95. m . 4. o. 3. D. Thom. I. q. 100. a. 2. et hic q. 2. art. 3. Durand. q. 3. art. 3. Mair. q. I. Gabr. q. I. Scot. in Oxon. hic.
Quod sic. Anselmus, cur Deus homo, primo libro, cap. 18. Si primus homo vicisset primam tentationem, ipse cum tota propagine vel progenie fuisset confirmatus in justitia.
Item, in statu innocentiae non potuisset aliquis generare aliquem finaliter damnandum ; igitur nec aliquem, qui posset peccare. Antecedens patet secundum Gregorium Moralium, cap. 36. Si parentum primum peccatum non corrupisset, ignis gehennae posteritati non nocuisset. Consequentia patet, quia qua ratione posset peccare, posset in peccato perseverare.
Item, secundum Dionysium 4. cap. de divinis nominibus : Bonus est potentius quam malum ; sed malum primi hominis fuit sufficienter causa demeritoria toti posteritati ; igitur bonum fuisset sufficienter causa meritoria omnium posterorum.
Et confirmatur per Aristotelem 6. Topicorum : Si propositum est causa propositi, et oppositum est causa oppositi, ergo si peccatum patris est causa peccati filii, similiter et justitia ejus erit causa justitiae hujus.
Oppositum, fuissent viatores, quamquam patrem habuissent innocentem ; igitur ipsi potuissent peccare.