QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum quod quid est sit idem cum eo cujus est ?
Arist. hic o. 6. text. 20. et o. 10. text. 35. Albert. hic tract. 2. c 2. D. Thom. ibid. lect. 5. Antom. Andr. q. 7. Flandria q. 10. art. i. Fons. c. 6. q. unica sect. 1. et seruent. Suar. disp. 34. Met. sect. 5.
Quod non 3. de Anima, text. com. 9. aliud magnitudo et magnitudinis esse, et caro et carnis esse: ergo, etc. Item 7. hujus, text. com. 34. et inde cap. de partibus definitionis, quidquid concipitur cum materia non est idem in eo quodquid est, cum eo cujus est. Sed omnia naturalia concipiuntur cum materia, quia habent hoc, in hoc. Item, in eodem cap. text. com. 39. sicut in naturalibus est aliquid praeter quidditatem speciei, ita in Mathematicis, sed in genus omne habens materiam non est idem illi. Item si sic, quod quid est esset generabile, sicut illud cujus est. Oppositum habetur in 7. c. illo, Eorum autem quae fiunt, quod nec species generatur, nec quod quid est. Dicitur, quod illud cujus est quodquid est, non generatur, sed generatur singulare per se, cujus non est quod quid est per se, quia habet in se materiam individualem. Contra, generatio est per se in substantiam, sicut alteratio in qualitatem, et nullus motus terminatur ad ens per accidens per se: igitur generatio erit per se ad aliquid de genere substantiae ; tantum ergo aliquid per se generatur, cujus est per se quidditas. Aliter dicitur, quod quod quid erat formae non generatur, nec quod quid erat speciei, sed quod quid erat esse singularis generatur per se sicut singulare. Contra, aut quidditas hominis absolute est tota quidditas hujus hominis, aut in quidditate hujus est aliquid aliud quam in quidditate hominis: si primum, tunc quidditas hominis per se generatur, non nisi inquantum consideratur ab intellectu, et sic non loquitur: si secundum detur, tunc per illud additum posset definiri, contra Philosophum in 7. text. com. 53. contra Platonem, qui probat per tres rationes, quod singulariter non definitur. Item, ad principale, si sic, quidditas hominis albi idem erit cum homine albo, et si hoc, ergo idem cum homine. Probatio consequentiae, cum dicitur, homo albus est homo albus, albus non substat nisi ratione hominis. Oppositum vult Philosophus.