REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Si filii in stata innocentiae vicissent primam tentationem, confirmarentur in gratia. Ita Anselm. Loca quaedam Augustini contra hoc 14. Civit. 10. et 9. de Genes. ad lit. 3. solvit Alensis citatus.
Dico ad quaestionem, quod confirmatus potest dici dupliciter, vel quia nunquam potest peccare, sicut Beati in patria, vel quia nunquam peccabit, quamquam posset peccare, sicut viatores, qui nunquam peccaverunt, quia aliqui erant confirmati, ut sanctificati in utero ; potuerunt tamen aliter peccare, quam posset nunc S. Michael, vel S. Petrus , et forte omnes peccaverunt, saltem venialiter, licet aliqui nunquam mortaliter, secundum illud Joannis 1. cap. 1. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Primo modo, dicere quod aliquis sit ita confirmatus, quod nullo modo possit peccare, et quod sit tamen viator, est oppositum in adjecto ; Christus enim non solum fuit viator, sed etiam comprehensor, et certitudo de non peccando est maximapars beatitudinis ex Augustino 13. de Trinit. cap. 13. Sed viatorem et beatum esse, est ipsum eumdem simul esse in via et in termino viae, quod est impossibile. .
Secundo modo posset mere viator esse confirmatus, saltem quod nunquam peccaret mortaliter. Non autem primo modo posset aliquis esse confirmatus, nisi haberet objectum praesens, in quo est plenitudo omnis boni; sed sic est impossibile quod omnis voluntas viatoris, vel intellectus habeat objectum beatificum praesens bonum.
Tamen de filiis procreatis in statu innocentiae dico quod nec sic fuissent statim confirmati, quin postea possent peccare, et forte peccarent de facto, quia sicut Deus dedisset justitiam primo patri, si stetisset in prima tentatione, ita regulariter habuissent filii a Deo immediate, si vincerent primam tentationem. Sicut igitur Deus dedisset justitiam patri pro filio. si stetisset, et ante primam tentationem non dedit, sic esto quod pater conservasset innocentiam in prima tentatione, Deus regulariter daret filio, si ipse vicisset primam tentationem. Et sic intelligitur dictum Anselmi, quod Deus dedisset patri justitiam pro toia prole, si non posuisset obicem, et deinde filio, si non posuisset obicem.
Dices, fuissetne Adam causa meritoria respectu justitiae collatae posteritati ? Dico quod non oportet hoc ponere, quia sicut posset dari justitia Adae sine causa meritoria praecedente, sic potuit dari filio Adae, si Adam conservasset innocentiam absque omni causa meritoria praecedente. Nec fuisset filius Adae statim confirmatus, esto quod Adam stetisset, quia adhuc non habuisset filius perfectius justitiam originalem, quam habuit pater ante tentationem, et tamen pater non solum potuit peccare, imo peccavit ; igitur non fuissent filii confirmati ante primam tentationem eorum, magis quam fuit pater ante suam, quia si nullum meritum fuisset praecedens respectu justitiae collatae proli, non plus impedivisset illa justitia illum posse peccare, quam fecit patrem.
Vel esto quod Adam meruisset justitiam filio suo, adhuc potuisset filius peccare, sicut modo possunt post Baptismum, quia Adam non tantum meruisset filiis suis, sicut modo Christus meruit, qui fuit secundus Adam, gratia accepta in quocumque Sacramento non confirmat recipientes. Sed Christus non meruit quod nos simus statim confirmati post Baptismum ; igitur nec Adam meruisset filio suo, esto quod non peccasset. Bene tamen fuisset habituatus tunc per meritum patris, et per informationem, cum non habuisset occasionem, videndo aliquem prius peccasse.
Ad primum principale, dico quod si Adam vicisset tentationem, ipse fuisset confirmatus, quod postea non peccasset, sed non, quod non potuisset, quamdiu fuit viator, et sic fuisset confirmatus pro tota progenie, quod filii vicissent primam tentationem, fuissent confirmati, non autem prius, sicut nec pater.
Ad aliud, concedo quod in statu innocentiae nullus genuisset filium damnandum, si generans prius vicisset, neque fuissent tunc nati damnandi, licet potuissent damnari.
Ad aliud, concedo quod in ratione causae, potentius est bonum quam malum ; tamen aliquando pluribus potest unum malum nocere quam unum bonum prodesse. Nunc autem esto quod Adam stetisset, bonum suum non fuisset causa meritoria boni filii. Vel potest dici quod sicut malum Adae fuit dispositivum ad damnationem, et non necessitans, quia tunc per illud malum fuissent omnes posteriores obstinati ; sic bonum, si stetisset, fuisset dispositivum ad salutem filiorum, non tamen causa necessitans.
Ad aliud, dico quod illa regula Philosophi habet instantiam universaliter :Si propositum est causa propositi, et oppositum causa oppositi, quando unum oppositorum potest produci univoce, et aliud tantum aequivoce, sicut patet de qualitate corruptibili et incorruptibili, quia qualitas incorruptibilis producitur aequivoce, qualitas vero corruptibilis ab agente univoce ; nunc non valet, si qualitas corruptibilis potest causare qualitatem corruptibilem, igitur incorruptibilis incorruptibilem, ut calor potest causare calorem ; qualitas autem incorruptibilis non potest generari ab alia incorruptibili, sed a solo Deo.